Res publica Bohemica
E Vicipaedia
Res publica Bohemica (Czechia, etc.) |
|||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
|
|||||||||
Sententia nationalis: Veritas vincit. | |||||||||
Situs Rei publicae Bohemicae |
|||||||||
|
|||||||||
Lingua | Bohemica | ||||||||
Caput | Praga | ||||||||
Constitutio rei publicae | Libera res publica | ||||||||
Princeps rei publicae | Václav Klaus | ||||||||
Primarius rei publicae | Mirek Topolánek | ||||||||
Res publica orta die | 1. I. 1993 | ||||||||
Amplitudo terrae | 78 886 km2 (114.) | ||||||||
- % aquae | 2,0 % | ||||||||
Numerus incolarum | 10 230 060 (2001, 78.) | ||||||||
- spissitas incolarum | 130 pro km2 | ||||||||
Nummi | Koruna (CZK, Kč) | ||||||||
Zona temporalis | UTC+1 (aestate +2) | ||||||||
Hymnus gentilis | Kde domov můj? | ||||||||
Notaculum vehiculorum | CZ | ||||||||
Abbreviatio interretialis | .cz | ||||||||
Praefixum telephonicum | +420 |
Res publica Bohemica (Bohemice: Česká republika) est civitas in media Europa sita, quae uno nomine rato ac firmo nuncupari nequit; quaeque ex tribus terris historicis, quae sunt Bohemia, Moravia et Silesia Bohemica, constat et ab anno 1918 usque ad annum 1992 pars Bohemoslovaciae fuit.
Res publica Bohemica haec foedera cum ceteris gentibus iecit:
- NATO (ab anno 1999)
- UE (ab anno 2004)
- OECD (ab anno 1995)
- Syndicatus Mercaturae Mundanae (ab anno 1993)
Index |
[recensere] Geographia
Res publica Bohemica Germaniae, Poloniae, Slovaciae Austriaeque adiacet.
[recensere] Terrae
Res publica tribus ex terris constat:
- Bohemia (Čechy)
- Moravia (Morava)
- Silesia Bohemica (České Slezsko)
Anno 1920 regiones parvae, quibus nomina „České Velenice“, „Vitorazsko“ et „Valticko“, „Dyjský trojúhelník“ sunt, quondam partes Austriae Inferioris et Austriae Superioris, ad Bohemiam et Moraviam adiunctae sunt.
[recensere] Urbes
[recensere] In Bohemia
- Beneschovium (Benešov)
- Broda Bohemica (Český Brod)
- Budovisium (České Budějovice)
- Chomutovia (Chomutov))
- Liutomericium (Litoměřice)
- Luna (Louny)
- Nova Domus (Jindřichův Hradec)
- Pilsna (Plzeň)
- Praga (Praha)
- Racona (Rakovník)
- Reginohradecium (Hradec Králové)
- Sicca (Sušice)
- Thermae Caroli (Karlovy Vary)
- Verona (Beroun)
[recensere] In Moravia
[recensere] In Silesia
- Oppavia (Opava)
- Ostravia (Ostrava)
[recensere] Fluvii
- Albis (Labe)
- Moravia (Morava)
- Nysa (Nisa)
- Vultava (Vltava)
[recensere] De nomine
Res publica Bohemicae est nomen, quo omnes magni momenti associationes et ministeria utuntur - ergo est nomen, sit venia verbo, officiale; quod non solum usu, sed etiam lexicis maximi ponderis probatur - quae ut perspicere possis, inspicias, lector, paginam linguae Bohemicae et Bohemoslovaciae praesertim destinatam.
Aetate, quae media dicitur, Carolo IV, S.R.I. imperatore et rege Bohemiae, gubernacula tenente Regnum Bohemiae et Marchionatus Moraviae et Principatus Silesiae et Lusatia Inferior et Lusatia Superior et Palatinatus Superior (Nova Bohemia dictus) et Egra et Luxemburgia unius rei publicae regi Bohemiae subditae partes factae sunt; quae res publica "Corona Regni Bohemiae" usque ad initium saeculi XX appellabatur. Humanistae autem rem publicam suam uno nomine nuncupare volentes nomen Czechiae excogitaverunt; quod nomen secundum varias pronuntiandi rationes inter se diversis modis scribitur - qua re non solum vox Czechiae, sed etiam Cechiae, Tsechiae, Tsekiae, Tzekiae, Tzechiae inveniri queunt. Nonnulli quoque homines rem publicam nomine tantum Bohemiae appellare solent (quippe quod Bohemi in Re publica Bohemica lingua Bohemica); hoc autem pacto sat difficile est iudicatu, ubi verba de tota Re publica Bohemica, ubi vero tantum de Bohemia fiant.
[recensere] Videte etiam
[recensere] Nexus externus
Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica si possis. |
Europa — Civitates |
Albania | Andorra | Armenia | Austria | Batavia | Belgia | Bohemia | Bosnia et Herzegovina | Bulgaria | Croatia | Cyprus | Dania | Estonia | Finnia | Francia | Georgia | Germania | Graecia | Helvetia | Hibernia | Hispania | Hungaria | Islandia | Italia | Lettonia | Lichtenstenum | Lituania | Lusitania | Luxemburgum | Macedonia | Melitta | Moldavia | Monoecus | Mons Niger | Norvegia | Polonia | Regnum Unitum (Britannia Magna) | Res publica Sancti Marini | Romania (Dacoromana) | Russia | Ruthenia Alba | Serbia | Slovachia | Slovenia | Suecia | Turcia | Vaticanum | Ucraina Europa — Territoria
Balcania | Balticum | Britannia | Gallia | Germania | Hibernia | Iberia | Pannonia | Scandinavia |