Britannia
E Vicipaedia
Britannia est insula magna quae ad occasum Maris Germanici et in septemtrione mari Britannico iacet. Hodie maius pars Regni Uniti componitur.
Poeni per decennia ad Cassiterides insulas mercatum iter faciebant, cum Pytheas Massiliensis anno 330 a.C.n. primus Graecus Britanniam circumnavigavit, et insulam descripsit. Gallicae quidem gentes primo saeculo a.C.n. Britanniam incolebant, ut Trinobantes et Cantii, quas gentes Caesar in Commentariis Britannos appellat. Hic auctor porro tradit Belgas cum Britannis mercem fecisse, bello tempore ab eis iuvatos esse, communemque religionem et nationem habuisse.
Tiberio Claudio caesare, Trinobantes, Britannorum princeps natio, in duarum dierum proelio a praetore Vespasiano et a legato Plautio victi sunt. Anno Domini 47, Britannia provincia Romana condita est, et caesar Claudius legatum pro praetore Plautum provinciae praeficit.
Cornelius Tacitus, in libris Annalium suis narrat insurrectionem Boudiccae, reginae Icenorum, in qua coloniae Camulodunum et Verulamium vastatae sunt. In libris suis de Agricola multa alia de Britannia temporis Romanorum describit.
Plinius maior narrat de Britannia (Historia naturalis, lib. IV): "Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. Haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu patere XXXXVIII|:LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, 30 prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem."
Gildas (circa a.D. 516 natus, circa a.D. 570 mortuus) scripsit ca. a.D. 550 "De excidio et conquestu Britanniae".
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- Camden, Villiam: Britannia (1607) (lingua latina et lingua anglica)
Europa — Civitates |
Albania | Andorra | Armenia | Austria | Batavia | Belgia | Bohemia | Bosnia et Herzegovina | Bulgaria | Croatia | Cyprus | Dania | Estonia | Finnia | Francia | Georgia | Germania | Graecia | Helvetia | Hibernia | Hispania | Hungaria | Islandia | Italia | Lettonia | Lichtenstenum | Lituania | Lusitania | Luxemburgum | Macedonia | Melitta | Moldavia | Monoecus | Mons Niger | Norvegia | Polonia | Regnum Unitum (Britannia Magna) | Res publica Sancti Marini | Romania (Dacoromana) | Russia | Ruthenia Alba | Serbia | Slovachia | Slovenia | Suecia | Turcia | Vaticanum | Ucraina Europa — Territoria
Balcania | Balticum | Britannia | Gallia | Germania | Hibernia | Iberia | Pannonia | Scandinavia |