Nuntii
E Vicipaedia
Nuntii
- 10 Decembris obiit Sanctiacobi Augustus Pinochet (natus in urbe Chiliae Portus Vallis Paradisi die 25 Novembris 1915) fuit dux exercitus ac a die 11 Septembris 1973, cum coniurationem fecit contra preasidem electum Salvatorem Allende, usque ad diem 11 Martii 1990 dux Chiliae.
- Die 28 Novembris papa Benedictus XVI incepit iter in Turciam, quae est prima civitas cultu Islamico mota a eo visitata.
- 23 Novembris praeclarus actor Gallicus Philippus Noiret, septuagesimus sextus annum agens, mortus est.
- 16 Novembris oeconomologus americanus praeclarus saeculi XX Milton Friedman obiit Sancti Francisci in California.
- 14 Novembris in toto orbi terrarum dies diabetitis est. Hac occasione ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur in Germania 24 342 homines anno 2005 diabetiti mellito mortuos esse. Hic numerus numero anni 1980 comparatus 29 partibus centesimis crevit. Tres ex centum qui in Germania ex vita decedunt diabetitis melliti causa animam efflant.
- Mense Novembri: Ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur occasione fori "Medicina" appellati quod Dusseldorpii usque ab 15 Novembris habebitur res technicas ad medicinam pertinentes exportatas esse huius anni mensibus Ianuario usque ad Augustum pretio 7400 millionium Euronium. Hoc pretium cum pretio praeteriti anni comparatum crevit 9,3 centesimis partibus. Quarta et maxima pars medicinae rerum in CFA exportata est.
Primis octo mensibus huius anni in Germaniam apparatus medicinae importabantur pretio 4300 millionium Euronium. Hoc spatio cum spatio praeteriti anni comparato pretium rerum importatarum crevit fere 15 centesimis partibus. Maximae partes rerum medicinae ex CFA et Helvetia importabantur.
- Mense Novembri: Ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur Monaci FORUM VINI habebitur ab 10. usque ad 12. Novembris. Centum hectolitra fere per hectaream hoc anno metuntur. Ex quo rerum vinariarum periti aestimant in area 99 100 hectarearum in Germania circa 9,9 decies centena milies vel milliones hectolitra iuris vinarii meti possunt.
Mense Octobri: Lacuna in sphaera ozoni super continentem Antarcticam numquam maior erat quam nunc est. 24. Septembris hoc anno magnitudo lacunae 29,5 milliones chiliometrorum quadratorum erat. Hoc harum rerum periti administrationis NASA acronymo invenerunt.
Quamquam populi usum gasorum quae ozonum destruunt minuebantur, tamen ozoni sphaera non prius quam anno 2065 restituta erit, quod gasa nociva iam emissa usque ad quadraginta annos in athmosphaera remanebunt.
Ex vicipaedia Germanica.
- Mense Septembri anni 2006. Glacies poli septentrionalis triginta annis proximis tertiam partem amisit. Causam mali gasa propulsoria esse harum rerum periti dicunt. E Diurnario Generali Francofordensi.
- Mense Septembri 2006: Bonnae parietinae Romanae inventae sunt. Thermae Romanae sunt. Archaeologis autem festinandum est, quia ex necessitudinibus oeconomicis ut magistratus dicit proximo tempore omnes parietinae destruentur ut novae aedes mercatoriae aedificarentur.
- 10 Septembris 2006: Papa Benedictus XVI ex archiepiscopus Archidioecesis Monacensis et Frisingensis Germaniam visit.
- In Hibernia in terra uliginosa, manuscriptum inventum est quod hac in terra fortasse 1200 annis fuerat. Textus manuscripti est psalterium Bibliorum Sacrorum.—E vicipaedia Anglica.
- Floyd Landis, victor Circuitus Franciae, medicamento stupefactivo illicito usum esse comprobatum est. Examinatio urinae secunda exspectatur.
- Malaesiae magistratus pluvias arte facturi sunt, ut periculum incendiorum atque pestilentiam aeris minuant.
- Israeli summi magistratus heri Unitarum Nationum Coetui permiserunt, ut legionem militum pacis servandae causa in partem Libani ad meridiem spectantem mitteret.
- Monte Palatino, domus natalis Augusti inventa esse putatur.—E vicipaedia Anglica.
- Archaeologus Germanicus Bernhardus Andreae (sic) contendit se effigiem Maecenatis Romae in villa invenisse de qua adhuc ignotum erat quem significaret. Etiam effigiem Maecenatis adhuc nesciebamus.—E Diurnario Generali Francofordiensi 19 Iulii 2006
- Ulpiae Serdicae novum amphitheatrum inventum est magnitudine parvo minus quam colosseum Romae.—E Diurnario Generali Francofordiensi 19 Iulii 2006
Index |
[recensere] MMVI
- 1 Iulii, Finnia Europeam Unionem praesidet, quod etiam significat maiorem visibilitem Latinae linguae quia adhibitur solemne a Finnis.
- 9 Iunii - 18um FIFAe Certamen Mundalis Pediludii in Germania incipit.
- 9 Iulii - Italia certamen vincit, Francogallia secunda, Germania tertia, Lusitania quarta.
- 3 Maii, Gallia: causa Clearstream: abdicaturusne Dominicus Villepinensis, primus minister rei publicae, post mendacia ?
- 11 Aprilis In Italia, Romanus Produs e laevis mediis partibus vincit Silvium Berlusconum e dexteris partibus in ancipitibus electionibus.
- 10 Aprilis In Gallia, Foedus primi muneris "suffectum".
- Martii Quadriennio obsides est Franco-Colombiana Ingrida Bettancourt. Multi alii Colombiani capti a Farc exercitu liberationem sperant in silva. Praesidens Urribis condiciones negat.
- 28 Martii Confessor Abdul Rahman liberatus est ab afganis, a quibus capiti fuit damnaturus propter suam in fidem catholicam conversionem de fide Islamica.
- Martii In Gallia , demonstrationes in Foedus Primi Muneris ( contrat première embauche : CPE)conflagrant. Universitates lyciaque obsiduntur. Eversores autem vehicula tabernasque rumpunt.
- 16 Februarii Photogrammata tormentorum in carcere Abou Graib eduntur. Civitates foederatae damnantur.
- 16 Februarii Influenza avium Europam contingit. Cycnus mortuus viro morbidissimo H5N1 invenitur in porto vici piscatorum Cellardike in Fife comitate in Scotia.
- 15 Februarii Chiraco statuente, belli navis Clemenceau reddit in Galliam.
- 10 Februarii in Taurino: aperiuntur ludi olympici in Piedemontio (Italia).
- 25 Ianuarii, Vaticanus: Benedictus XVI (Sextus Decimus) edit primam encyclicam epistulam,Deus caritas est
[recensere] MMV
- 7 Decembris: Vicipaedia paulo minus libera: Iohannes autem Seigenthaler questus est de vita sua in Vicipaedia Anglica scripta quod nullo ratione dictus erat ille in mortis Iohannis Kennedy suspectus esse. Regula vicipaediae scrutitura sunt.
- 23 Novembris: Angela Merkel cancellaria Germaniae in Galliam ivit ut praesidenti Galliae, Iacobus Chiracus, occureret, atque quo fortiores inter duas nationes nexus essent.
- 22 Novembris: Angela Merkel cancellaria Germaniae electa est.
- Novembris Insidiae tromocraticae in Iordania
- 3 Novembris: professores galli occupant cum tabernaculo aggerem ante aedes rectoris educatonis nationalis in urbe Creteil ut dimisioni intercedant
- 1 Novembris: seditiones vastant Sequanam-Sancti-Dyonisi( Seine St Denis) post mortem duorum iuvenum in saepto electrico cum agentes custodiae publicae eos sequerentur. Multae autoraedae et aedificia publica (scholae, gymnasia saeptaque uehiculorum publicorum) arserunt.
- 1 Octobris: Insidiae tromocraticae Kutae Iembaranaeque, urbes in insula Indonesiae Balorum. Interfecti sunt viginti duo minimum homines; fortasse quinquaginta ceterorum iniurias acceperunt.
- 29 Augusti: Typhon marinus nomine Katrina magna vi Novum Aurelianum oppugnauit et aggeribus perforatis maximam partem vastavit. Omnes incolae urbem relinquere debuerunt.
- 1 Augusti: Fahd Arabiae Saudianae rex diem summum agit, cui succedit frater consanguineus, Abdullah.
- 29 Iulii: Nuntiatur "decimam planetam" Systematis Solaris repertam esse, quae pro tempore nomine 2003 UB313 designatur.
- 7 Iulii: Insidiae tromocraticae in ferrovia subterranea Londinii
- 6 Iulii: Electum est Londinium urbs in qua Ludi Olympici aestate anni 2012 habendi sunt.
- 2 Iulii: "Live 8" series concentuum musicorum misericordiae in novem urbibus mundi: (Londinii, Philadelphiae Barriae, Moscuae, Berolini, Ioannisburgi, Tokii, Romae, Lutetiae)
- 19 Aprilis: "Habemus Papam"—novus Pontifex Maximus Ecclesiae Catholicae nuntiatur Iosephus Cardinalis Ratzinger nomine Benedictus XVI.
- 6 Aprilis : Rainerius III, princeps Monoeci, obit.
- 2 Aprilis : Ioannes Paulus II papa diem obit.
- 26 Martii : BBC Radio 3, Plinius Maior, "Naturalis Historia" lingua Latina
- 14 Ianuarii : Instrumentum exploratorium Hugenianum (a Cassiniano) in superficie Titanis, Saturni lunae, appulsum est.
[recensere] MMIV
- 26 Decembris, 2004: Undae ingentissimae terrae motu in Oceano Indico inductae necant milia hominum in India, Thailandia, Indonesia et aliis civitatibus.
- 10 Decembris, 2004: Finni primum locum in PISA, programma internationalis discipulos aestimandi, occupat.
- 3 Novembris, 2004: Iohanne Kerry concedente, Georgius W. Bush manet et Americanis praesidet.
- 2 Novembris, 2004: Comitia in Civitatibus Foederatis Americae habentur.
- 2004: Mars - Sunt duo vehicula ad martem planetem, NASA et ESA auctoritate.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura in Nuntii habet. |