Iesus
E Vicipaedia
Iesus (-u, m.) (Graece: Ιησοῦς Iēsoûs), etiam appellatus Iesus Nazarenus et Iesus Christus (Graece: Χριστός Khristós, "Unctus"), est praecipuissimus Christianismi, et ut messias et, plurimis Christianis, ut deus humana specie indutus. Fontes praecipui de vita Iesu sunt quattuor evangelia canonica Bibliorum Sacrorum, quae eum ut rabbinum (Hebraice "magister") et Galileanum, qui cum ducibus religiosis Iudaicis dissidebat et qui extra Hierosolymam, regnante procuratore Pontio Pilato, cruci suffixus est, describunt.
Plurimi Christiani unum Deum, qui ex trinitate cuius Iesum unum est constat, et Iesum esse messiam sive christum praedictum in Vetere Testamento, credunt. Christiani etiam Iesum in cruce mortuum esse—ideo crux est signum religiosum primum Christianismi—et eum postea revivixisse et eum hominem curare, credunt. Musulmani Iesum in numero esse fatidicorum antiquissimorum dilectissimorumque Dei et quoque messiam credunt etsi huic significationem dissimilem cui Christianorum attribuunt, quoniam non etiam divinitatem Iesu credunt. Plurimae religiones aliae interpretationem animi ullam praecipuam Iesu non attribuunt.
[recensere] Vita evangeliis
Iesus in Betleem natus esse a Virgine Maria dicitur. Vixit circa 33 annos, et evangelia de ultimis tribus annis ante mortem suum scripta sunt. Evangelia refert Iesum filium Dei salvatoremque hominum voluntatis bonae esse. Refert Deum homines amare, et hominem Deum amare debere quia patrem in caelo. Iesus discipulos suos docebat et, ut dicitur, multos homines aegrotos curabat. Multi ad Deum ducebat. Cum Hierosolymam visitavit multitudo eum regem salutaverat, sed, ab Iudas Iscarioth, unus ex discipuli eius, traditus, pharisaei eum cum Romanis ceperunt et ad mortem condamnerunt. Christiani vere testificant eum post triduum resurrexisse, et in coelos ascendisse.
[recensere] Vide etiam
- INRI (significans Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum)
- Evangelia (Haec sunt scripta religiosa de vita Iesu)
[recensere] Nexus externi
Vide Iesus in Victionario. |
- Quattuor Evangeliorum Consonantia (Versio I)
- Quattuor Evangeliorum Consonantia (Versio II)
- Nova Biblia Vulgata Latina
- Nova Biblia Vulgata Latina
- S. Aurelii Augustini - De Consensu Evangelistarum libri quatuor
- Nova fabula cinematographica de passione Iesu Christi, ostendens ultimas duodecim horas vitae eius