Adolfus Hitler
E Vicipaedia
![Benitus Mussolini et Adolfus Hitler](../../../upload/shared/thumb/8/85/Hitler_and_Mussolini_propaganda_Luce_photo.png/200px-Hitler_and_Mussolini_propaganda_Luce_photo.png)
Adolfus Hitler (ad litteram fortasse Adolfus Casarius, Hütte = casa; natus 20. Aprilis 1889 Brunoduni Austriae, mortuus 30. Aprilis 1945 Berolini) ab anno 1933 ad annum 1945 cancellarius Germaniae erat, qui novas res molitus conversione rei publicae facta etiam dux appellari voluit. Anno 1939. Hitlerius bello Polonis illato belli per totum orbem terrarum gesti alterius initium fecit.
[recensere] Curriculum vitae
Hitler natus est anno 1889. a.d.XII. Kal. Maias. Pater eius Aloysius Hitler portitor erat. Matri Clarae Hitler Poelzeliae natae nomen erat.
Hitler dixit Iudaeorum culpam fuisse, quod Germani bello per totum orbem terrarum gesto primo superati essent, quamobrem omnes Iudaeus necandos esse ratus ad sexagies centena milia eorum crudelissimo supplicio affecit.
Anno 1945. pridie Kal. Maias, bello in Europa paene finito, cum sese superatum poenasque daturum esse intellexisset, mortem sibi conscivit cum uxore sua, Eva Braun, quam eodem die in matrimonium duxerat.
Scripsit etiam librum De proelio meo inscriptum, quo quid de re publica sentiret fierique vellet aperte statuit.
[recensere] Vide etiam
- NSDAP
- Benitus Mussolini
- Svastica
- Iosephus Goebbels
- Martinus Bormann
- Ervin Rommel
- Coniuratio 20 Iulii 1944
[recensere] Nexus externus
![]() |
Vicimedia Communia plura in Adolfo Hitler habet. |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |