Lacus Bodamicus
E Vicipaedia
Lacus Bodamicus sive Lacus Brigantinus, Lacus Brigantinus Acronius, Lacus Acronius, Lacus Acronianus, Mare Suevi , Lacus Constantinus lacus inter Helvetiam, Austriam, Bavariam, Virtembergiam et Badonicam est.
Index |
[recensere] Geographia
Sunt partes lacus tres:
- Lacus Superior
- Lacus Bodamicus sensu strictu sive Lacus Uberlingensis
- Lacus Inferior
Rhenus fluvius inter Brigantium et Sancta Margaretha in Lacum Superiorem fluet. Efflux primus in Constantiam est ubi Rhenus in Lacum Inferiorem fluet.
[recensere] Urbes apud Lacum
- Arbor Felix urbs Helvetica
- Arguna
- Brigantium (Austria) urbs Austriaca
- Cella Radolphi
- Constantia
- Lindavia insula et urbs Bavarica
[recensere] Historia
Strabo primus geographicus erat, qui de lacu nuntiabat. Mela A.D. XLIII de Lacu Veneto (=Lacus Superior) et Lacu Acronio (=Lacus Inferior) scribebat. Plinius maior lacum Lacus Brigantinus nominabat. In Medio aevo nomina Lacus Bodamicus et Lacus Constantinus nasciuntur.
Plinius Maior dixit (Historia naturalis, lib. IX): "proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat."
Pomponius Mela (lib. III): "Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac lace recedentibus, jam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur; ejusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur."
Primi homines circa MMM annos ante Christum natum litora lacus incolabant. Circa CD annos a.C.n. populi Gallorum Helvetii, Vindelici Brigantinique invadebant. Romani XV a.C.n. terram circum lacu expugnabant.
[recensere] Nexus externi
- http://www.stub.unibe.ch/stub/ryhiner/images/ch/rec00001/r0000936.htm Charta
- http://www.stub.unibe.ch/stub/ryhiner/images/ch/rec00001/r0000187.htm Charta
- httpSPAMPROTECTIONFILTER://ourworld.cs.com/latintexts/m302.htm Pomponius Mela: De situ orbis