Eduardus VI Angliae Rex
E Vicipaedia
Eduardus VI (Anglice Edward VI; 12 Octobris 1537 - 6 Iulii 1553) rex Angliae et Hiberniae 1547 - 1553. Filius Henrici VIII et eius uxoris tertiae Ianae Seimorae fuit. Henrico VIII mortuo 1547 Eduardus filius unicus Henrici tempus breve Angliae rex factus est. Sed affectionis malae corporis sui causa semper timendum de eius sanitate erat. Eduardus consultoresque nolentes throni Angliae heredem caso Eduardi VI mortis sororem eius dimidiam Mariam, postea Mariam I, religionis Ecclesiae Catholicae esse reddiderunt Ianam Greiam (Anglice Jane Grey), nepotem Henrici VII, heredem throni. Cum Eduardus 1553 mortuus esset, in facto Iana novem dies rexit, sed tum Maria facta est regina a faventibus suis.
Antecessor: Henricus VIII |
Index Regum Britanniae | Successorix: Maria I |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |