Troia
E Vicipaedia
Homerus, poetarum maximus, cecinit bellum, quod Graeci adversus Troianos gesserunt. Huius bellis causa fuit Helena, Menelai uxor Spartanorum regis, rapta a Paride, Priami filio, regis Troianorum. Menelai causam suscipiunt ductores Graecorum nobilissimi : Achilles, Ulysses, Nestor, Ajax, Diomedes, Idomeneus. His omnibus imperat Menelai frater, rex Mycenensium Agamemnon. Exercitus Graecorum Aulidem convenit. Sed Deorum jussu, venti adversi classem in portu retinent. Agamemnon placat Deos immolando filiam suam Iphigeneïam in ara Dianae. Asiae littus appellunt Graeci, et castra ponunt ante Troiae moenia.
Urbs, obsessa per decem annos, defensa fuit Hectoris fortitudine et concursu totius Asiae. Achillis ira, cui Agamemnon Briseïda captivam eripuerat, Graecos in summum discrimen adduxit. Nam ipse, Agamemnonis iniuriam non ferens, abdidit se in tentorio, Graecosque Troianis profligandos permisit. Arma tamen sua Patroclo amico concessit, quibus indutus ille ab Hectore caeditur. Tum Achilles, ulciscendi amici causa, Hectorem provocat caeditque ; et caesum circum urbis moenia ter curru raptat. Attamen corpus hostis defuncti Priamo patri sepeliendum reddit.
Deinceps Achilles, Paridis sagitta dolose percussus, interit. At Graeci equum ligneum fabricantur, cujus in alvum ducum fortissimos includunt. Equum linquunt in littore, et reditum in patriam simulant. Troiani hanc machinam, quam Graeci dixerant dedicatam esse Minervae, intra urbis moenia transportant, diruta murorum parte. Noctu bellatores graeci e lateribus equi erumpentes arce potiuntur, domos incendunt, Priamum et Priami filios trucidant, captivas abducunt reginam Hecubam cum filia Cassandra, et Andromachen Hectoris adempti coniugem. Troia capta solo aequata fuit.