Thomas Aquinas
E Vicipaedia
Sanctus Thomas Aquinas |
|
---|---|
Theologus, Philosphus, Doctor Ecclesiae | |
Natus | MCCXXV |
Mortuus | VII Martii MCCLXXIV |
Beatificatio | |
Canonizatio | MCCCXXIII |
Dies festae | XXVIII Ianuarii |
Attributes | |
Patronus | Theologi |
Sanctus Thomas Aquinas seu Thomas de Aquino Doctor Ecclesiae, theologus Italianus et philosophus Mediaevalis erat, natus anno 1225 in Castello Roccasecca prope oppidum Aquino. Obiit die 7 Martii 1274 in monasterio Fossanova in Latio. Honoris causa Doctor Universalis et Doctor Angelicus nominatur.
Anno 1244 monachus ordinis fratrum praedicatorum. 1245 - 1248 Parisiis, 1248 - 1252 Colonia Agrippina, ibi Albertus Magnus eius magister erat. Anno 1252 sententiarius Parisiis, anno 1256 licentia docendi. 1261 - 1265 in oppido Orvieto. 1265 - 1268 Romae. 1268 - 1272 Parisiis. 1272/73 Neapoli et Romae.
Opus principale Thomae de Aquino est Summa Theologiae. Patet illum non solum usum esse elementis philosophicis Aristotelicis, Neoplatonicis, Arabicis, ac Iudaicis, verum etiam problema proprie theologica indagando doctrinas quoque philosophicas ulterius evolvebat. At tota - vel quasi tota - eius doctrina de ente, de Deo, de homine ac mundo in suis operibus theologicis sicut in Summa Theologiae latet. Quaestio ergo est, quomodo elementa doctrinarum philosophicarum extrahenda sint ex Summa Theologiae. Doctrinae philosophicae in Summa Theologiae contentae debeant-ne secundum ordinem ac connexionem quem in isto opere theologico habent, reconstitui? Si ita est, tunc naturaliter philosophia Thomae de Aquino sic reconstituta, in sua articulatione ipsam articulationem ac ordinem operis pure theologici sequetur. At posset quis saltem a priori dubitari, utrum ordo procedendi secundum rationem sit necessario idem ac ordo procedendi secundum fidem ac Revelationem.
Scripsit inter alia De ente et essentia (1252 - 56), Summa contra gentiles seu liber de veritate catholicae fidei contra errores infidelium (1259 - 65), De emptione et venditione ad tempus (1262), Quaestio disputata De anima (1265/66) et De unitate intellectus contra Averroistas (circa 1270).
[recensere] Nexus externi
Vicifons opus nominatum Thomas Aquinas habet. |
- Corpus Thomisticum: S. Thomae de Aquino Opera Omnia
- Doctor Angelicus: Annuarium Thomisticum Internationale
- Bibliotheca Thomistica IntraText
Categoriae: Sancti | Theologi | Philosophi | Itali | Dominicani