Maria I Angliae Regina
E Vicipaedia
Maria I Tudor (18 Februarii 1516 - 17 Novembris 1558) regina Angliae et Hiberniae, erat filia Henrici VIII et Catharinae Aragonensis, qui cum Annae Boleyn nupsisset, primum coniugium declaravit illicitum et Mariam prolem notham. Nova autem successionis lege atque testamento, Henricus illam rursus heredem alteram, Eduardo primo herede, restituit. Vita defuncto Eduardo fratre, Ianaque nepte Henrici VII cito a dicione coacta, ascendit thronum Angliae.
Cognita ab posterioribus Maria Sanguinea (Anglice Bloody Mary), adversariis haerisis accusatis immolatisque, conata fidem Catholicam, iam a decessoribus eversam, denuo in Anglia renovare; erat paulo invitior Angliae regina, talis res putans viriles. Ei haud instar sororis Elisabethae patrisque ne musicae quidem neque linguarum esse ingenium, tantum nequit discere, suere autem potest. Iussu Caroli consobrini atque Sacri Romani Imperatoris, quem tutorem esse rata valde dilegebat, anno 1554 filio eius, valde ab Maria dilecto, ipsa haud amata, Philippo II de Hispania nupsit. Solitaria ac sine prolibus mortua est, sponso ad funus nec praesente, in Hispania manente.
Decessor: Eduardus VI |
Index Regum Britanniae | Succestrix: Elizabeth I |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |