Langobardia
E Vicipaedia
Index |
[recensere] Langobardia Regio
Langobardia Italiae septemtrionalis regio est et in duodecim provincias dividitur; regionis locus princeps Mediolanum est, sed alia magna oppida Brixia, Modicia, Bergomum, Novum Comum, Baretium, Ticinum, Cremona, Mantua, Leucum et Laus Pompeia sunt. Helvetiae (accuratius Ticino ac Grisoniae pagis), Alti Athesis Tridentinaeque regionibus, Venetiae, Aemiliae et Pedemontio adiacet.
Langobardia in media Padana planitie est et vicinos Alpium montes, valles collesque etiam comprehendit; Padus, Ticinus, Addua et Mincius gravissima flumina sunt, cum Benacus, Verbanus, Larius et Sebinus lacus commemorandi sint. Caelum paene mediterraneum est.
[recensere] Oeconomia
Langobardia in Italia incolis frequentissima et divitissima regio est. Frumentum, zea, oryza et pabulum coluntur, quia haec regio magnis fossis irrigatur; boves et sues aluntur; caseus et vinum effunduntur. Alpina opera in electricam vim aquae motus vim mutant, ergo divitiae fabricis gignuntur: opificii textilibus, machinis, ferro, chemicae, medicamentis, sucis infectoribus, purgando oleo vivo, alimentis, ephemeridibus, libris, calceamentis et supelectilibus student. Mercatura et divitiarum administratio cum subvectionibus et cautionibus excoluntur; itinera et ambulationes in lacuum et montanas urbes fiant.
[recensere] Historia
Aetate quae ante hominum memoriam acta est Langobardia iam incolebatur, sed quinto saeculo a.Ch.n. a Gallis et postea in CCXXII anno a Romanis occupata est; post deletum Romanum imperium, septimo saeculo p.Ch.n. venerunt Langobardi, e quibus regio nomen accepit. Nono saeculo Langobardi a Francis profligati sunt et Langobardia Sacri Romani imperi pars facta est; duodecimo saeculo Langobardae civitates imperatori obsteterunt ut suis legibus uterentur et postea Mediolanum in dominorum potestatem cecidit: quarto decimo saeculo Mediolanensis ducatus in Italiam septentrionalem pervasit et paene totam Langobardiam continebat.
Quinto decimo et sexto decimo saeculis Mediolani ager minor factus est et inter MDXXXV et MDCC annos a Hispanis rectus est. Langobardia in manus Austriae duodevicesimo saeculo et Francogalliae ineunte undevicesimo saeculo devenit; inter MDCCCXV et MDCCCLIX annos Austria rediit, sed postea Langobardia Pedemontio inclusa est et Italiae coniunctae regio fieri potuit.
vexillum | |
area | 23.857 chiliometra quadrata |
cives | 9.100.000 incolae |
densitas | 381 incolae in singula chiliometra quadrata |
provinciae | 12 |
municipia | 1.547 |
altissimus mons | 4.052 metra |
[recensere] Loci principes et provinciae
- Baretium, Italice Varese
- Bergomum, Italice Bergamo
- Brixia, Italice Brescia
- Cremona, Italice Cremona
- Laus Pompeia, Italice Lodi
- Leucum, Italice Lecco
- Mantua, Italice Mantova
- Mediolanum, Italice Milano
- Novum Comum, Italice Como
- Papia, vel Ticinum, Italice Pavia
- Sundrium, Italice Sondrio
Anno MMIV nova provincia creata est Modicia et Brigantia (sola meridionalis pars Brigantiae ad provinciam pertinet), cuius caput Modicia, Italice Monza est.
[recensere] Flumina et lacus
- Addua, Italice Adda
- Benacus lacus, Italice lago di Garda
- Ceresius lacus, Italice lago di Lugano
- Clesis, Italice Chiese
- Eridius lacus, Italice lago d'Idro
- Eupilis lacus, Italice lago di Pusiano
- Lambrus, Italice Lambro
- Larius lacus, Italice lago di Como
- Mella, Italice Mella
- Mincius, Italice Mincio
- Ollius, Italice Oglio
- Olonna, Italice Olona
- Padus, Italice Po
- Sarius, Italice Serio
- Sebinus lacus, Italice lago d'Iseo
- Sesites, Italice Sesia
- Ticinus, Italice Ticino
- Verbanus lacus, Italice lago Maggiore
[recensere] Montes et valles
- Camunnica vallis, Italice val Camonica
- Langobardae Praealpes, Italice Prealpi Lombarde
- Lepontiae Alpes, Italice Alpi Lepontine
- Ligusticus Apenninus, Italice Appennino Ligure
- Orobiae Alpes, Italice Alpi Orobie
- Raeticae Alpes, Italice Alpi Retiche
- Sariana vallis, Italice val Seriana
- Trumplina vallis, Italice val Trompia
- Vallis Telina, Italice Valtellina
[recensere] Parva territoria
- Brigantia (vocabulum ductum e Celtico sermone), Italice Brianza
- Francia Cohors, Italice Franciacorta
- Insubria, Italice Insubria
- Laumellina, Laumelli territorium, Italice Lomellina
- Ultrapadus Papiensis, Papiae territorium trans Padum, Italice Oltrepò Pavese
[recensere] Opera publica
- Fossa "Villorensis", Italice canale Villoresi
- Fossa Navigabilis Magna, Italice Naviglio Grande
- Lacuum "automobilis" Via strata, Via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada dei Laghi
- "Martesanae" Fossa, Italice Naviglio della Martesana
- Serenissima "automobilis" Via strata, Via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada Serenissima
- Solis "automobilis" Via strata, Via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada del Sole
[recensere] Vide etiam
Italiae regiones | |
---|---|
Aprutium | Apulia | Calabria | Campania | Aemilia et Romania | Forum Iulii et Venetia Iulia | Langobardia |Latium | Liguria | Lucania | Marchiae | Molensis | Pedemontium | Sardinia | Sicilia | Tuscia | Tridentinum et Tirolum Meridionale | Umbria | Vallis Augustana | Venetia |