Symbolum Apostolorum
E Vicipaedia
Symbolum Apostolorum vel Credo Apostolorum a primo verbo, antiquum est symbolum fidei Christianae.
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.
Secundum fabulam, ab apostolis in Pentecoste scriptum est; fons autem verus nescitur. Videtur scriptum esse ut gnostici refellantur.
[recensere]
Adoro te devote | Agnus Dei | Angelus Domini | Anima christi | Ave Maria | Ave Maris stella | Ave verum corpus | Benedictus | Credo | Gloria | Gloria Patri | Hymnus Te Deum | Kyrie | Magnificat | Memorare | Nunc dimittis | Pater noster | Regina caeli | Requiem | Sanctus | Symbolum Apostolorum | Symbolum Quicumque | Veni Creator | Veni Sancte Spiritus
Ordines orationum
Rosarium