Hymnus Te Deum
E Vicipaedia
"Te Deum" dicitur est oratio quaedam Latina, Nicetae Choniatae attributa.
Tonus Sollemnis - Cantus Gregorianus
Ita oratur:
- Te Deum laudamus:
- te Dominum confitemur.
- Te aeternum Patrem
- omnis terra veneratur.
- Tibi omnes Angeli;
- tibi caeli et universae Potestates;
- Tibi Cherubim et Seraphim
- incessabili voce proclamant:
- Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
- Deus Sabaoth.
- Pleni sunt caeli et terra
- maiestatis gloriae tuae.
- Te gloriosus Apostolorum chorus,
- Te Prophetarum laudabilis numerus,
- Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
- Te per orbem terrarum
- sancta confitetur Ecclesia,
- Patrem immensae maiestatis:
- Venerandum tuum verum et unicum Filium;
- Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
- Tu Rex gloriae, Christe.
- Tu Patris sempiternus es Filius.
- Tu ad liberandum suscepturus hominem,
- non horruisti Virginis uterum.
- Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti
- credentibus regna caelorum.
- Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
- Iudex crederis esse venturus.
- Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni:
- quos pretioso sanguine redemisti.
- Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
- V. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
- R. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
- V. Per singulos dies benedicimus te.
- R. Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
- V. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
- R. Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
- V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quedammodum speravimus in te.
- R. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
Adoro te devote | Agnus Dei | Angelus Domini | Anima christi | Ave Maria | Ave Maris stella | Ave verum corpus | Benedictus | Credo | Gloria | Gloria Patri | Hymnus Te Deum | Kyrie | Magnificat | Memorare | Nunc dimittis | Pater noster | Regina caeli | Requiem | Sanctus | Symbolum Apostolorum | Symbolum Quicumque | Veni Creator | Veni Sancte Spiritus
Ordines orationum
Rosarium