Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions Ludus Carceres Draconesque - Vicipaedia

Ludus Carceres Draconesque

E Vicipaedia

Ludus Carceres Draconesque ludus est in quo lusores suscipiunt partes personarum in mundo ab illis ficto. Quisque lusor unam personam dirigit. Magister ludi mundum fictum dirigit, dictans id quod in illo mundo accidit et lusores dictant id quod personae suae agunt. Regulae creatae sunt ad ludum regendum, sed licet Magistri regulas ignorare regereque ludum alio modo. Finis ludi vincere non est; immo, lusores quaerunt se oblectare ludo ludendo. Nemo victor est.

Ludus de domnionibus draconibusque

Index

[recensere] De parte ludenda

Mundo commenticio creato, quisque lusor unam personam sustinet, quae suo agendo heroin in incepto perventura est. Progrediente itinere, heros refert experientiam: cum certos gradus experientiae consecutus sit, heros novas habilitates impetrare ac fortior fieri potest. Lusores congregantur in parva manu (plerumque composita e quattuor-sex personis) atque, arbitro vigilante, decidunt quod is faciendum est: huius arbitri - «magistri domnionis» vocati - est, regulis servandis aut violandis, ludum ducere e sua voluntate atque novos occursus manus invenire. In hac oblectatione enim nihil certum, quare lusores (si communicant inceptum personis suis correcte sutinendis) atque magister eventus componiunt ludendo.

[recensere] De persona creanda

Plerumque heroa incipiunt e gradu primo: lusori creanda est persona sua, quae potest vir vel mulier esse, electio non mutat habilitates personae sed mutare potest relationes inter comites personasque alias. Tribus tesseris t6 captis, statuuntur sex virtutes primae (vis, calliditas, constitutio, intellectus, sapientia ac charisma): minima uniuscuiusque sunt tria puncta, maxima duodeviginti; quo altiora eo meliora.

[recensere] De genere

Deinde genus personae deliberandum, communiora septem sunt:

Humanus (femininum: Humana): frequentissimi, aptissimi ac socialissimi omnium generum; sua regna florent ac ubique inveniri possunt, miscent homines hominibus, genera generibus, sententias sententiis quare potentia facta sunt.

Alfus (Alfa): graciliores quam Humani, Alfi longissime vivunt, vel ad septigentesimum annum: pulchrum amant, ut carmina, musica, sapientiam atque artem magicam; is peculiaris necessitudo naturae est: nam ibi suas domus eligunt, quas defendunt magna peritia militari.

Semialfus (Semialfa): Semialfi oriuntur a parentibus uno Humano, altera Elfa (vel contrarie); accipiunt proprietates amborum parentium: is curiositas, excogitatio ambitioque Humanorum sunt ac iudicium, elegantia pietasque erga naturam Alforum.

Nanus (Nana): statura humiliori quam Humani, Nani noti sunt peritia sua in pugna ac vulnere tolerando, et physico et magico. Inhabitant montes, ubi splendidas res ornamentaque faciunt: aspri ingenii, fortissimam cervisiam bibunt atque dicuntur avidi esse.

Gnomus (Gnoma): technici, alchemisti inventoresque praeclari, statura brevissimi sunt (minus quam unius metri) longeque vivunt (sed Alfi longius): iocos diligunt nec timent ne alios longiores amplioresque corpore ludeant. Curiosissimi, se immiscent omnibus inceptibus.

Parvulus (Parvula): brevissimi omnium generum, Parvuli diligunt in angustiis esse propter curiositatem: is tamen est magna peritia, qua utuntur ut sese expediant. Sui mores, ut legibus parere aut non parere, sequentur consuetudines tribus; optimi fures sunt.

Semiorcus (Semiorca): ut Semialfi, Semiorci oriuntur a parentibus dissimilis generis: unus Orcus, altera Humana (contrarium difficile ac rarum). Diligunt barbaras delectationes ut bibere, luctari atque saltare cum carmina ac elegantia non aestiment. Magnae fortitudinis sed intellectus parvi sunt.

[recensere] De munere

Genere electo, lusori est munus eligendum, scilicet negotium in quo persona se exercuit per cunctam vitam: ei licet quoque plura munera eligere. Si ita fiet, persona dicitur multimuneris esse ac procedit lentius per gradus. Quattuor familiae munerum datae sunt: bellatores, sacerdotes, grassatores atque incantatores, uniuscuisque propris peculiaribus.

Bellatores

Exercentur armis destringendis quare prima acie pugnant: cunctos tela armaturasque tractant opusque sunt comitibus in omni incepto. E bellatoribus sunt pugnatores, saltuarii, palatini, barbari ac monachi.

Pugnator (Pugnatrix) - Vivit aut moritur sola sua peritia armorum: nam in exercitu miles est, in manu audens. Expertus per omnia ferra telaque communia, pugnando assidue proficit in armis tractandis: ei sunt habilitates quae interdicuntur aliis muneribus ut ars egregie pugnandi ferro atque plura propria quam comites sui. Primae virtutes pugnatoris sunt vis (vulnerandi atque sui defendendi causa), constitutio (punctorum vulneris causa), calliditas (arcu utendi vel propriorum stantium in calliditate causa): iacit tesseram t10.

Saltuarius (Saltuaria) - Peritus venator atque irreptor, vivit in silvis quas noscit perfecte: praesertim Alfi deligunt hoc munus sed alia genera quoque inventura sunt. Saltuarius, saepe explorator atque sagittarius manus, est peritus armorum sed non tamquam pugnator: ei sunt tamen propria peculiaria, ut occulte moveri, invisus hostes, animal sodalis (e quarto gradu), duo arma tractare atque paucae divinae fascinationes concessae natura. Primae virtutes saltuarii sunt calliditas (propter et loricam et propria ut arcu uti), vis (pugnandi causa) atque sapientia (fascinationum atque peritiarum suarum causa): iacit tesseram t8.

Palatinus (Palatina) - Summus heros est, exprimit species virtutis atque boni, quare tantum legalis bonus esse potest. Indigentibus semper iuvat atque eos tuetur: palatinus est in numero sacrorum bellatorum et exercet munus suum in ordinibus apud monasteria vel ecclesias. Ei sunt nonnullas fascinationes magiae divinae (quae e diis provenit), ut manus imponere vel malum castigare, atque magna peritia armis utendi: palatinus tamen nequit se male gerere nisi si munere se deminuere atque omnia sua propria amittere vult. Primae virtutes palatini sunt charisma (sanandi causa), vis (pugnandi causa) atque sapientia (fascinationum causa): iacit tesseram t10.

Barbarus (Barbara) - Barbarus venit e solitudinibus septemtrionalibus, quae eum duraverunt: incultus, fretus est tantum ferro suo; divitiae ac gloria solae movunt eum. E multis habilitatibus quae ei sunt, barbarus movetur velocior quam alii bellatores, immunis ictu a tergo est atque furore barbarico (qui auget habilitates suas atque mutat eum in feram) uti potest sed praescriptus est legalis animi esse et armaturas graves induere. Primae virtutes Barbari sunt vis (suorum partium in pugna causa), calliditas (praecavendi a levi armatura causa), sapientia (huius muneris peritiarum causa) atque constitutio (furoris barbarici causa): solus est qui iacere potest tesseram t12.

Monachus (Monacha) - Tantum legalis animi, experitur ad perfectum pervenire meditatione atque corpore exercendo: semper paratus ad pugnam, excellit luctatione manibus nudis quam ob rem nullam armaturam induit. Longum ac difficile, iter monachi fit per gradus: nam habilitates ut celeritas motus, firmitas corporis ac veneni patientia exigunt usum frequentem. Primae virtutes monachi sunt sapientia calliditasque (habilitatum causa ad aggrediendum ac se defendendum) atque vis (luctationis manibus nudis causa): iacit tesseram t8.

Sacerdotes

Provident saluti hominum atque eorum divinis afflatibus: pugnant atque incantant, nam soli sunt qui divinas fascinationes a diis petere possunt; in manu pro sanatoribus plerumque se agunt. E sacerdotibus sunt clerici ac druidi.

Clericus (Clerica) - Interpres sui dei, si boni animi medetur aegrotis ac tuetur civitatem a pravis, si mali animi concupiscit tantum delere atque efficit ut laboretur: uterque utitur potestate dei sui ut verbum eius fungatur. Clericus potest omnes armaturas induere sed tantum simpliciora arma - ut clavam, malleum et ballistam - tractare: e deo suo cotidie veniunt multae fascinationes, quibus uti potest sine errore vel induendo thorace gravi adamantino; paeterea clericus potest immortuos repellere atque cunctas fascinationes suas in medicamenta vertere. Primae virtutes clerici sunt sapientia (fascinationum causa: decernit earum efficientiam, numerum atque gradum), constitutio (punctorum vulneris causa: saepe clericus prima acie pugnat ut comites sanet) atque charisma (repellendorum immortuorum causa): iacit tesseram t8.

Druidus (Druida) - In communione natura vivit: ei servit atque ex ea trahit commodum, nam natura non deus dat ei fascinationes quae itaque pertinent ad eam. Druidus reddit beneficium defendendo eam: sanator ut clerici, potest tantum leves loricas induere atque, ut natura, tantum medi animi esse; druidus potest etiam se in beluam convertere atque animal sodalem eligere. Primae virtutes druidi sunt sapientia (ut clerici, fascinationum causa: decernit earum efficientiam, numerum atque gradum) ac calliditas (defensionis causa, propter loricam): iacit tesseram t8.

Grassatores

In dies vivunt quare confidunt solis suis habilitatibus: aptissimi exhauriendis loculis, possunt et magicis rebus uti. E grassatoribus sunt fures ac bardi.

Fur - Ut nomen dicit, fur aptissimus ad furtum est: sed habilitates suae prosunt manui comitibusque, ut insidias invenire atque amovere, claustra revellere vel occulte moveri; ubi hostem percutit a tergo maxime eum vulnerat. Cum ei necesse sit ut levis expeditusque sit, fur potest tantum leves loricas induere atque arma simpliciora tractare (nam scuta clipeosque non fert). Primae virtutes furis sunt calliditas, intellectus atque sapientia, qui propria eius amplificant; calliditas praeterea praecavet minimam defensionem levium armaturarum: iacit tesseram t6.

Bardus (Barda) - Histrio, musicus vel funambulus, bardus viam aperit ingenio atque lingua: versutus actor auctorque omnium rerum, in pugna iuvat comitibus sonando, canendo, incantando vel ferro tractando. Ob sua itinera bardus multa novit: nam ei sunt amplissima cognitio atque nonnullae fascinationes. Primae virtutes bardi sunt charisma (fascinationum causa: decernit earum efficientiam, numerum atque gradum), calliditas ac intellectus (propriorum amplificandorum causa): iacit tesseram t6.

Incantatores

Sunt qui utuntur magia arcana, cui devovent cunctam vitam suam atque studia: paucis gestibus, verbis, partibus praesunt pollentibus viribus. Ex incantatoribus sunt magi ac fascinatores.

Magus (Maga) - Studium magiae est fons potestatis sui: per annos discit experiturque donec compensetur exitu; in pugna manus confidat auxilio eius maximi momenti daturo. Scribit fascinationes in libro quem semper secum gerit: famulus quoque comitari ei, qui plerumque parvum animal ut noctua, mus vel serpens est. Aliqui legunt se peculiariter uni scholae magicae incumbere: dicti sunt magi periti sed is interdicuntur fascinationes adversarum scholarum. Uterque nequit ullam armaturam induere ne gestus magici impediantur. Primae virtutes magi sunt intellectus (fascinationum causa: decernit earum efficientiam, numerum atque gradum), calliditas (defensionis causa, propter armaturae defectionem) ac constitutio (ad puncta vulneris augenda): iacit tesseram t4.

Fascinator (Fascinatrix) - Fascinatoris magia innata: fascinationes ei non sunt studendae sed exercendae ob potestatem quae dicitur venisse e ipsis draconibus. Ei sunt nullus liber fascinationum atque brevis selectio incantamentorum per gradus, quae ei legenda sunt diligenter: ut magum, famulus animal comitatur eum, qui utitur nulla armatura. Primae virtutes fascinatoris sunt charisma (fascinationum causa: decernit earum efficientiam, numerum atque gradum), calliditas (defensionis causa, propter armaturae defectionem) ac constitutio (ad puncta vulneris augenda): iacit tesseram t4.

[recensere] De animo

Deinde quisque lusor eligit animum personae suae: novem sunt, qui circumscribent munus electurum. Si recte persona ducitur, lusori est sequendus hic animus in optionibus et occursibus incepti.

Legalis bonus: facit bonum boni causa, se gerit ut bonus putatur se gerere.

Medius bonus: indigentibus auxilio succurrit sine animis alterorum extremorum.

Permixtus bonus: iuvat alios ut vult, non debet: facit bonum quod sentit sibi faciendum esse.

Legalis medius: putat legem super omnia alia esse, cum ordinem provideat.

Medius: dubius quid faciat, facit quod optimum videtur.

Permixtus medius: semper improvisus, ponit sese ante alios nec sollicitus pro aliis est.

Legalis malus: consulto et cogitatione pravus, putat se rectius quam alios malos gerere quia praecepta sibi dedit.

Medius malus: capit quod vult sine cura pro dolore aliorum.

Pemixtus malus: demens, crudelis, improvisus: motus est aviditate, libidine, odio in omnia omnesque.

Denique, instrumenta ac ornatus personis dandi sunt et inceptum incipere potest.

[recensere] De tesseris

Multis atque dissimillibus tesseris utitur in ludo: dicuntur t4, t6, t8, t10, t12 ac t20 e numero laterum cuiusque, quae dant is formas novas. Nova tertia editione huius oblectationis facta est gravissima omnium tessera t20 qua plurae iacturae fiunt.


Static Wikipedia (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -

Static Wikipedia 2007 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -

Static Wikipedia 2006 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu

Static Wikipedia February 2008 (no images)

aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu