Lexicon Recentis Latinitatis
E Vicipaedia
Lexicon Recentis Latinitatis (Carolus Egger, moderator) dictionarium est linguae latinae, publicatum anno 1992 (Vol I. A-L, pp. 456) et 1997 (Vol II. M-Z, pp.280) apud Librariam Editoriam Vaticanam in Civitate Vaticana. Nunc in semel volumen publicatum (anno 2003), in 728 paginis dat vocabula latina pro rebus nostrae aetatis, praesertim pro usu Vaticano. Dictionarium factum est cum capitibus in lingua Italica et definitionibus latine redditis. Successor est libro: Lexicon vocabulorum quae difficilius Latine redduntur vocato a Antonio Bacci scripto.
Ergo:
- eliosfera solis regio, f. Syn: ~ coampus; regio soli circumiacens; ~ solem circumpectens.
- realpolitik ars politica realis, f.
- ricotta 1 caseus secundarius, m. 2 flaccida mollita, f (transl).