Basipila
E Vicipaedia
Basìpĭla Americana domestica pilae lusio est et ludo a Britannis pueris luso similis est: etiam "pilae ludus" vocatur. Praeterea, basipila in hoc ludo pila est.
Brevi baculo pilaque, inter duos manipulos, luditur: quattuor bases sunt, ad quas lusor pilam percutiens currere cogitur, quin ea percutiatur.
In campo ubi quadratum ducitur evenit et bases ad vertices indicantur; manipuli novem lusores habent.
[recensere] De nominibus
Bene notum est plurima Latina nomina huic ludo esse. Praeter basipilam, (secundum Lexicon Recentis Latinitatis) sunt, exempli gratia,
- basiludium,
- ludus stationum,
- pila stationaria (secundum David Morgan),
- ludus pilae clavaeque (secundum Levine),
- pilae et basium ludus (secundum Lexicon Recentis Latinitatis) et
- folis bassus (ut Christianus Helfer opinatur); haec verba pessimum nomen sunt: baseball Anglica locutio omnino prave intellegens est, quia base ad "basim" potius quam ad "bassum" et ball ad "pilam" potius quam ad "folem" spectat.