Antoninus Immè
E Vicipaedia
Antoninus Immè.
Antoninus Immè, poeta latinus fautorque diligentissimus latinitatis redivivae, natus est in Sicilia in viculo Melilli haud longe a Syracusarum urbe kalendis ianuariis anno 1901.
Studiis classicis apud Salesianos Romae perfectis, adiit universitatem Cataniae, omnia haec studia ut mos adhuc erat latine fecit loquens continuo lingua latina tam cum professoribus quam cum condiscipulis.
Postea docuit ipse litteras latinas latine in gymnasio Syracusis atque Romae.
Condidit anno 1971 commentarios latinos quibus titulus AVENTINUM qui in lucem prodiere usque ad annum 1976.
Etiam Romae scholas latinitatis vivae instituit rogatus a « Fundatione Europea Dragan » et in quibus Franciscus Iohannes Barbalace docuit.
Anno 1978 duxit uxorem poetriam latinam Genovefam Métais. Vixit tunc cum uxore Pali in Francogallia et una cum uxore condidit novos commentarios latinos quibus titulus M. A. S. hoc est : « Memento Audere Semper ».
O. R. T. F. quod est Televisio Francogallica emissionem televisificam dicavit his ambobus inter se tenere loquentibus latine, cum valetudo Antonini iam heheu pessima erat.
Anno 1988, multo cum dolore Genovefa uxor nuntiavit eius obitum qui fuit die 25 mensis augusti in urbe Pali.