Genovefa Immè
E Vicipaedia
GENOVEFA IMMÈ, poetria latina francogalla.
Genovefa cui tunc nomen gentilicium erat DURON, nata est die 31 Maii anno Domini 1929 in suburbio Lutetiae Parisiorum in Francogallia.
Fuit profestrix sermonum francogallici, latini et graeci in urbe Pali (Pau) tam in Lyceo quam in Universitate Studiorum.
Anno 1954 tempore prioris matrimonii nominata est Genovefa MÉTAIS, sub quo nomine complura scripta latina edidit.
Latinitatem vivam coluit iam ab anno 1969 in conventu "Vitae Latinae" Avennione.
Anno 1978, vidua facta, duxit in matrimonium Antoninum Immè quoque viduum Siculum, optimum poetam et scriptorem latinum, quocum condidit commentarios latinos periodicos M. A. S..
Post mortem mariti cari Antonini, magna tristitia affecta, perrexit in eius memoriam carmina latina componere et M. A. S. edere.
Genovefa Immè, nunc manet ultima unicaque vates scribens latine in Francogallia, in qua regione latina lingua videtur radicitus extincta esse.
Apud Rainardum Brune typographum et poetam latinum Germanum edidit anno 1976 librum cui titulus "Saeculorum tranvectio" atque anno 1995 translationem libri Aloissi Hémon "Maria Capodelania" nec non nonnulla carmina in libro cui titulus "Carmina latina recentiora". Apud domum editoriam Tarmeye edidit anno 1991 carmina "Periegesis Amatoria" et anno 1993 "Per auras iacta".
In honorem Genovefae Immè, Alanus Divutius hoc carmen pepigit:
AD GENOVEFAM IMMÈ, AMICISSIMAM, UNICAM GALLIAE VATEM LATINAM. Te celebro, sed digna cani meliore poeta, felix quae vixti quondam cum vate marito, o quae Gallarum superes nunc unica vates! Non solum Musae sed Amor tua carmina Fidus concelebrant nobis atque immortalia reddent: non Musae lacrimas spernunt, non mitia corda, non memorem spernunt Venerem, non pectora casta.