Vercingetorix
E Vicipaedia
Vercingetorix (natus est anno 82 a.C.n.; mortuus est anno 46 a.C.n. Romae) erat princeps Arvernorum Gallicorum, qui 52 a.C.n. anno paene omnibus cum nationibus Gallorum in Caesarem imperatorem Romanum libertatem patriae defendere temptabat.
A suis coactus anno 52 a.C.n. arma cepit auxilio aliorum Gallorum in legiones Romanos. In inimicum Caesarem non modo diu condtendebat, sed etiam amissiones apud Romanos causabat. Impetu atroce in Gergoviam amisso Caesar ad abscessum coactus est. Vercingetorige sequenti Caesar in periculum maximum incedit. Exercitus Gallici nunc etiam Haedui, qui fidem Caesar fregerant, participes erant.
At Vercingetorix, quod res opportunae viderentur, ausus est magnum proelium lacessere. Quo admodum victus est. Ad haec in Alesiam oppidum decessit, ubi a Caesare obsessus est. Excurrens ex oppido et contra praesidia Romana petens Galli gravissime victi sunt. Vercingetorigi praestabat addicere. Tunc ad Caesarem productus et vinctus est. Qui eum sex annos in carcere Romae tenebat, anno 46 a.C.n. inter triumphum producere iussit et tum necare.
[recensere] Vide etiam
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |