Nicolaus Myrensis
E Vicipaedia
Sanctus Nicolaus de Myris | |
---|---|
Episcopus | |
Natus | tertio saeculo pChr |
Mortuus | 6 Decembris 343 |
Dies festae | 6 Decembris |
Attributa | ornatum episcopi, pilae III aureae |
Patronus | infantium,nautarum |
Nicolaus de Myris unus est ex notissimis atque amatissimis sanctis Catholicae Ecclesiae. Qui natus est III saeculo p. Chr. natum loco Patara. Postea episcopus Myrorum in Asia minore factus est.
Index |
[recensere] Narratio de patre et filiis III
Multae narrationes de hoc tempore narrant, una notissimarum est haec: Erat pater cui erant III filiae. Non autem habebat argenti. Qua de causa dare voluit filias mercatori, ut argentum habeat. Ea re audita, Nicolaus patri noctu tres pilas aureas donavit. Propterea Pater non debebat mercatori dare filias, et iterum habebat argenti. Qua de causa Nicolaus saepe in imaginibus cum pilis III visus est. Etiam servavit pueros mortuos et nautas in nave. Multas etiam bonas res ab eo factas esse constat.
[recensere] De Consilio Oecumenico Primo
Etiam concilio oecumenico primo aderat ubi fortiter in Arianismum pugnavit.
[recensere] De Nicolai morte
Nicolaus anno 343 in Myris obiit. Eo mortuo valde manebat amatus inter homines. Ossa hodie iacent Barii ubi sunt delati Saracenis imminentibus. Celebratur a Ecclesia Catholica die 6 Decembris.
[recensere] Celebrationes hodiernae
Traditiones etiam in nostro tempore multae sunt. Saepe venit Nicolaus suo die ad infantes et donat eis res varias. In regionibus sine catholica religione ille non habet mytram sed pileum.
[recensere] Vide etiam
Vicimedia Communia plura in Nicolao Myrensi habet. |