Mustapha Cemal Ataturcus
E Vicipaedia
![](../../../upload/shared/thumb/3/33/Schlaegel_und_eisen_%28rot%29.png/20px-Schlaegel_und_eisen_%28rot%29.png)
Mustapha Cemal Ataturcus cognominatus, qui natus est anno 1881. Thessalonicae, mortuus a.d.IV.Id.Nov. anno 1938. Constantinopoli, post bellum primum per totum orbem terrarum gestum rem publicam Turcarum restituit atque reformavit.
[recensere] De vita et factis eius
Mustapha Cemal dux diuturna militia spectatus, cum anno 1915. Britannos, ne ad Constantinopolim procedere possent, prohibuisset, quominus Hellesponto potirentur, quamvis Turcia bello superata esset, anno 1921. quidquid supererat de imperio Turcarum imperatore invito tam feliciter redintegravit, ut Graecorum exercitum Asiae occupandae cupidum e finibus patriae propellere posset. Graecos autem ipsos, qui plus duobus milibus annorum et septingentis in Asia habitaverant, numero ad ter decies centena milia, in Graeciam expulit, Turcarum ex Europa ortorum ad quater centena milia in Turciam recepit.
Quamobrem auctoritas eius tanta est facta, ut, cum in re publica ad exemplum populorum Europaeorum radicitus renovanda et restituenda nihil non moliretur, omnia facile impetraverit. Abolito igitur regno et pontificatu imperatoris summaque rerum a Constantinopoli ad Ancyram translata cultum religionis a rebus publicis procul removit feminasque eiusdem iuris esse curavit atque viros. Quas leges ne quis converteret, (id quod nostra aetate iudicantibus tyrannico quodam more factum esse videtur) quae gentes populo Turcico minores in Turcia sedes habent, velut Curdas Armenios Lases, eas linguis institutionibus moribusque oppressis sub Turcarum nomine coegit omnes et exercitui custodiam rei publicae perpetuam mandavit.
[recensere] Quibus honoribus affectus sit
Quae cum ita sint, cives eius tamquam deum paene aliquem aut heroa saltem venerantur Mustapham Cemalem, cui anno 1934., ut vero patri patriae, a senatu Turcarum Ataturci cognomen additum est, quo verbo pater Turcarum significatur.