Lugdunum Batavorum
E Vicipaedia
Lugdunum Batavorum, urbs apud litora Batavica (Batavice: Leiden), in quo quondam castra Romana sita erant.
In Medio Aevo comites Hollandiae ibi fortificationem sive arcem antiquam vulgo dictum Burcht fecerunt. Postea, in saeculo sexto decimo, Anno Domini MDLXXIV, milites Batavici in bello contra Hispaniam urbem liberaverunt. Etiam nunc liberatio ea celebratur a Lugduni civibus ante diem V Nonas Oct. Ipsi cives Leidens Ontzet celebrationem appellant et multae historiae de oppugnatione narrantur; princeps Urbis, Petrus Hadriani filius Van der Werff, suum bracchium ieiuno populo offere velit.
Et civitas Lugduni Academiam habet, veterrimam in Hollandia, cui proverbium est "Academia Lugduno Batava Praesidium Libertate". Wilhelmus Praetor Primus eam urbi donavit post liberationem in anno MDLXXV. Juliana Beatrixque reginae, atque Wilhelmus Alexander Lugduni studia fecerunt. Academia celebratioque liberationis Lugduni clarae in omni civitate Batavica sunt. Biblioteca universitaria Lugdunensis celeberrima est propter multitudinem et varietatem librorum. Universitas Lugdunensis est fortissima in astronomia et medicina, sed et aliis disciplinis scientiae fortiter praestat.
Alia aedificia miranda sunt: arx antiqua, aedificium Academiae, ecclesia Petri, ecclesia Pancratii, curia, complura musea, theatra. In civitate Lugdunensi cum surburbibus connexis habitant circa 270.000 cives (MMIV); in finibus communitatis Lugdunensis circa 118.000 incolae sunt (MMV).
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica si possis. |