Lima
E Vicipaedia
Lima (ae f) Lima urbs principalis et caput reipublicae est, atque sedes subregni Peruviae olim fuit. In provincia eiusdem nominis praeest, et centrum urbanum, commerciale et vectorium totius regionis stat. Inter valles fluminum “Chillón” , “Rimac”, et “Lurín” locata, in litore deserto iuxta sinum oceani Pacifici sita est, ubi urbis portus nomine “Callao” exstat.
A Francisco Pizarro, Hispaniense victore, condita, Lima ut Urbs Regum quoque cognita est. Plus quam trecentos annos gravissima atque opulentissima metropolis totius Americae Meridianae erat, nunc autem, quattuor saeculis a fundamento suo praeteritis, tenuis umbra vel maestum reliquum gloriae prioris splendorisque gravatur. Prope tertia pars populi Peruviae in urbe habitat.
[recensere] Historia
Ut diximus supra, Lima a Francisco Pizarro victore die lunae a. d. xv. Kal. Feb. (vel feria secunda duodevicesimo die mensis Ianuarii) anno Domini MDXXXV, Carolo I & V imperante, condita est, nomine Urbs Regum cum situs in Epiphania Domini electus esset. Vocabulum tamen Lima, primitiva regionis appellatio, perstitit. Unde autem appellatio ignotum est. Alii a vocabulo “Aymara” lima-limaq quod flos flavus interpretatum est, alii a vocabulo “Quechua” rimaq quod parlans significat putant. In vetustis vero tabulis vel chartis geographicis duo nomina unum iuxta alterum scripta sunt.
Lima fuit sedes subregni vel vicariatus Hispanensis Peruviae, quod tempore colonico (a medio millesimo quingentesimo saeculo ad fines mellesimi octingentesimi) omnes paene res mancipi in America Meridiana complexum est. Urbs vero nulla praeter Hispaniolam Novam (hodie Mexico D. F.) par ei in tota America erat.
Flagello terraemotus locus saepe vexatur. Die veneris a. d. xvi. Kal. Nov. (vel feria sexta septimo decimo die mensis Octobris) Anno Domini MDCCXLVI, Urbs Regum terraemotu calamitose ruta est. Secundum narrationes publicas ex sexaginta milia habitantibus MCXLI Limae mortui sunt, et in portu “Callao” ex quattuor milia tantum MM salvi erant. Quinque praeterea et viginti ex tribus milibus in centum quinquaginta vicis distributis aedes tantum mansere. Nihil in portu, nisi vestigia, rudus et harena ubique, et dimidiam post horam crudelis maris fluctus altitudine septendecim metra in populum hoc demergendum irrupit, et deinde omnia quibus occurrit detraxit rursus in mare.
Rev. Petrus Lozanus S. J. reverendo Brunoni Morali tanta de clade has litteras scripsit: “ad perfectionem ulli urbi in hoc Novo Mundo possibilem pervenerat, aedificationum sumptu, mundis quae vias bene ornatas decorabant domibus, lepidis fontibus, templorum elevatione, fabricatione claustrorum qui sine dubio cum optimis huius generis in mundo constructionibus contendere potuerunt, eheu, totus ille prospectus annorum cura multorum et labor, temporis puncto in pulverem redactus est.”
[recensere] Res Publica
Quadraginta subreges vel vicarii regales Limae et Peruviae praefuere. Subregnum vel Vicariatus ab imperatore Carolo I & V creatum est Barcinoni (Hispaniense lingua “Barcelona”) die lunae a. d. XII Kal. Dec. (vel feria secunda vicesimo die mensis Novembris) anno Domini MDXLII. Fuit primus vicarius “Blasco Núñez Vela.” Tempore Vicariatus Urbs Regum sumptuoso splendore fruita est, et “Ter Coronata” appelabatur, quia lorica vel signum civitatis Limae singulari regis indulto tres coronas continet, et elogium “Regum est hoc signum vere.” At sine dubio divitiis, sumptu, et urbanitate “Ter Coronata” fuit quoque. Exempli gratia, via ad vicariorum palatium a portis moenium strata erat argento. Splendoris fama oculos omnium in se convertit, praecipue praedonum. Inter istos fuit Franciscus “Drake”, eoque minante moenia alta exstructa sunt.
Inter vicarios clarissimus Manuel “Amát y Juniet” fuit, qui illustrissimae eo tempore Limae mimae nomine Micaela “Villegas” stuprum inferebat. Magnum civitati opprobrium erat. Ille regnavit ab anno millesimo septingentessimo sexagesimo primo usque ad septuagesimum sextum cum a rege Carolo III in Hispaniam revocatus sit. Limam fabricis multis exornavit, inter quas Via Descalceatorum et Semita Aquarum exstant. Hae deliciis suis Micaelae exstructa sunt. Via “Descalceatorum” appellata cum prope conventum Carmelitanum esset, pluribus marmoreis statuis olim ornata, nunc paenitenda his spoliata. Semita Aquarum mirabilibus fontibus fruita tunc est, hodie tamen deserta. Vicarius “Amát” Micaelam “perricholi” appellare solebat, et hoc vocabulo temporibus nostris ea nominatur. Vulgo putatur illum velle vocabulo “perricholi” voce Cataloniae “Perra Chola” dicere, quod “Barbara Scortum” lingua Hispaniense significat. At hoc mendacium a detractoribus factum est. Lingua vere Gallorum “perrichole” “cara possessio” vel “deliciae meae” dicit. Micaela “Villegas” clarissima etiam in Europa fuit, atque magnum apud plures potuit, exempli gratia opera comica a Iacobo Offenbach condita est nomine “La Perrichole”.
Primis currentibus annis saeculi millesimi nongentesimi plures regiones Vicariatui subjectae novas res optaverunt et secessae sunt. Sic Lima paulatim degeneravit et priorem potestatem et famam numquam posthac adepta erit. Ultimus Vicarius Regalis Ioseph “de la Serna e Hinojosa” Simoni “Bolivar” regnum prodidit post proelium “Ayacucho”, die iovis a. d. V. Id.. Dec. (vel feria quinta nono die mensis Decembris) anno Domini MDCCCXXIV. Urbs iam non Regum, Lima ut sedes subregni et caput urbanum in America Meridiana periit.
Paulo post, anno Domini MDCCCXXXV, Carolus Darvinius Limae aderat, et argumentum diarii eius demonstrat quam celerrime et infime Lima post subregni abolitionem cecidit. “Nullus status reipublicae in America Meridiana usque a libertatis declaratione plus effrenatae licentiae vel anarches passus est quam Peruvia. Eo tempore quo aderamus quattuor principes in armis pro rei publicae dominatu contendebant. Si unus ex eis paulisper excelluit, ceteri in eum coallescebant, at simulatque vicerunt inimici fiebant. Quodam die, anniversarius erat Declarationis Libertatis, et Missa solemniter celebrabatur praeside reipublicae comitante. Quando Te Deum cantabatur, pro vexillis Peruviae, cohortes comitantes vexilla nigra cum imago Mortis panderunt! Qualis res publica est cum talis prospectus in tali momento ordinari potest?....Lima iam putride tabescit. Viae parte maiori pavimenti carent, et sordis cumuli ubique sunt, ubi aves ferae pro pullis domesticis cadaverinas decerpunt. Pleraque aedium planities superiores habent, trabibus dealbatis ob terraemotus confectae, sed nonnullae domus antiquae, quibus plures familiae nunc utuntur, immensae sunt, et alicubi cubiculorum numero cum magnificis contendere possunt. Lima, Urbs Regum, sine dubio civitas splendida olim fuit. Admirabile ecclesiarum multitudo etiam nunc praebet singularem atque insignem leporem, praecipue cum urbs a longe videtur.”