Imuthes
E Vicipaedia
Imuthes | |||||
---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||||
Litteris Aegyptiis |
|
||||
Translitteratio | ii-m-ḥtp |
Imūthēs (Aegyptie ii-m-ḥtp) est primus architectus primusque medicus cui nomen usque ad hunc diem exstat. Vezirus Tosorthis regis (Tertiae Domus), ei pyramidem aedificavit, saeculo 27 a.C.n.
Imuthes Pharaoni quoque erat socius et administer omnium consiliorum, et Sacerdos magnus Solis. Filius esse habebatur dei Phthae, et vir ingeniosus titulis donabatur, et undique reverebatur, colebaturque. Principium medicinae Aegyptiae habetur, cui attribuitur Papyrum Edwin Smith de remediis, morbis et anatomia.
Annorum duo milia mortuus, elevatus est in deorum numerum. Graeci eum Aesculapium ferebant. Nonnumquam depingitur cum aliis deis, inter quos sunt e.g. Hathor, Iustitia et Amenophis Paaphis (alius architechtus divus).
Hodie idem nomen Imuthes datur personis ex peliculis de cadavere medicato.
Est etiam lusor harpasti eiusdem nominis: Imuthes Durham.