Circulus antarcticus
E Vicipaedia
Cum axis revolutionis Telluris faciat invariabilem angulum cum plano ecliptico, nempe 23° 54', veteres auctores, quorum Pytheas Massiliae, iam rebantur regiones in Tellure esse ubi in solstitio vel Sol numquam oritur, vel numquam occidit. Quae regiones iacent in alterutro circulo super orbem terrarum, qui in plano parallelo lineae aequinoctiali, latitudinis 66° 33', describundus est. Alteruter enim circulorum patet in septentrionali hemisphaero, alter in australi, quia Graeco verbo hic «circulus arcticus» vocatur, ille «circulus antarcticus».
Polus septentrionalis | Circulus arcticus | Cancri tropicus | Linea aequinoctialis | Capricorni tropicus | Circulus antarcticus | Polus australis