Cardinalis
E Vicipaedia
Sanctae Romanae Ecclesiae (S.R.E.) Cardinales sunt electores praecipuesque consultores Romanorum Pontificium. Originaliter sacerdotes dioecesis Romae, hodie cardinales sunt praesertim episcopi maximorum mundi sedium sive officiales Romanae Curiae. Cardinales nominantur "Cardinales Episcopi" sive "Presbyteri" sive "Diaconi," etiam si quasi omnes sunt in gradu Sacrorum Ordinum Episcopi. Habent ecclesias "titulares" vocatas, in dioecesis Romae, quae exprimant munus eorum tamquam partem clerum Romae. Nominantur a papa, et creantur in consistorio a eo vocato.
Cum littera apostolica Ingravescentem Aetatem die XXI mensis Novembris, anno MCMLXX Papa Paulus VI statuit:
II. Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum conficiunt: 1) desinunt esse Membra Dicasteriorum Romanae Curiae ceterorumque Institutorum, quae in superiore articulo memorantur; 2) ius amittunt Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclave ingrediendi. Si quis vero Cardinalis inter Conclave octogesimum aetatis annum compleat, iure Romanum Pontificem eligendi frui hac vice pergit.