Berliner Journal
E Vicipaedia
"Berliner Journal" periodicum hebdomadale appellatur, quod anno 1859 in urbe Canadensi, quae vulgo "Kitchener" nuncupatur, apud domum editoriam, c.n. "Ontario-Deitscherei", in publicum emitti coeptum est; symbolas ibidem in lucem proferendas Fridericus Rittinger et Ioannes Motz, liberae rei publicae fautores et magistri linguae Theodiscae Pennsylvaniensis, quae vulgo "Deitsch" nominatur, curabant.