T. Livius Patavinus
E Vicipaedia
Titus Livius Patavinus (fortasse anno 59 a.C.n. [aut anno 64 a.C.n.] Patavii natus; circiter anno 17 p.C.n. Patavii mortuus) fuit rerum gestarum scriptor tempore Augusti.
Index |
[recensere] De vita
De vita Titi Livii fere nihil notum est. Patavii—hodie nomine Padua notum—natus verisimile bene educatus est. Circiter annum 31 a.C.n. (post finem belli civilis) Romam venit, ubi maiorem vitae suae partem egit (sed sunt, qui dicant eum maiorem partem vitae Patavii degisse). Otiosus in rebus gestis populi Romani scribendis versabatur. Livium publice Romae legentem mox multi cognoverunt et magno aestimaverunt. Inter admiratores etiam Augustus ipse fuit, etiamsi de republica regenda non idem senserunt. Itaque Augustus Livium Claudius, qui postea imperator factus est, magistrum fecit. Livius ipse autem neque publicis neque militaribus magistratibus functus est. Sub finem vitae Patavium revertit, ubi mortuus est.
[recensere] De operibus
Titi Livii maximum et, quod scimus, solum opus illi Ab urbe condita libri CXLII sunt. Continent res gestas populi Romani inde ab urbe anno 753 a.C.n. condita usque ad Drusum anno 9 a.C.n. mortuum. CXLII librorum primi decem libri (quibus Livius res ab urbe condita ad annum 293 a.C.n. gestas exposuit) et libri XXI–XLV tantum exstant (quibus ab anno 218 a.C.n. ad annum 167 a.C.n. quae gesta essent, exposuit). Quas quidem res Livius libris illis deperditis evolverit, nisi periochis (i.e., argumentis) quibusdam et excerptis fragmentisque non traditur. Livius 40 annos opus magnum perficiens verisimile aliam partem post aliam scripsit et edidit. Opus in partibus, quae ex pente aut decem libris constant, divisum est. Videte exempli gratia partitionem primorum 45 librorum:
- I–XV: prima pars historiae Romanae usque ad primordia belli Punici primi (anno 265 a.C.n.); libri I–V res gestas usque ad finem impetus Gallorum exponunt
- XVI–XXX: aetas Belli Punici primi et secundi (ab anno 264 ad annum 167 a.C.n.); libri XXI–XXX Bellum Punicum secundum describunt
- XXXI–XLV: aetas bellorum in oriente gestorum; libri in ter quinque libros divisi sunt
Verisimile partes amissae ad aetates hominum praeclarorum spectantes divisae erant. Sed utrum Livius opus volens libro 142 finiverit an usque ad librum 150 (i.e., usque ad mortem Augusti) ducere voluerit, incertum manebit.
[recensere] De genere scribendi
Livius res gestas annalium modo (i.e., ordinem annorum servans) scripsit. Sicut alii auctores Romani et prodesse et delectare voluit: imprimis exempla singulorum hominum magna virtute praebens mores maiorum laudare et posteris tradere in animo habuit. Ut legentem vel potius audientem moveret, res quasi in scaena peractas ante oculos posuit. Varietatis causa non modo oratione obliqua saepius utebatur, sed brevitatem cum periodis longissimis rotundissimisque etiam coniunxit.
[recensere] Nexus externi
Vicifons opus nominatum T. Livius Patavinus habet. |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica si possis. |