Ioannes III (magnus dux Moscoviae)
E Vicipaedia
Ioannes III Basilii (Russice: Иоанн/Иван III Васильевич, translitteratio: Ioann/Ivan III Vasiljevič; natus 22 Ianuarii 1440, mortuus 27 Octobris 1505 Moscuae) cognomento Magnus, magnus dux Moscoviae ab anno 1462, filius senior Basilii II.
Monarcha celebrissimus fuit. Tempore eius regiminis completa est formatio nuclei regni Russici: Moscovia adiunxit ducatus Iaroslaviae (anno 1463), Rostoviae (anno 1474), Novogardiae Magnae (anno 1478), Tueriae (anno 1485), etiam terram Viatciae (anno 1489) partemque ducatus Rhezaniae. Sumpta est vis ad Pscoviam et Rhezaniam. Anno 1480 exutum est iugum Mongolo-Tartarorum. Post certationem prosperam administrationis Ioannis III contra regnum Casanense, illud anno 1487 de facto factum est subregulus ducatus Moscoviensis. Bellorum contra Magnum Ducatum Lituaniae (annis 1487 – 1494 et 1500 – 1503) causa, Moscoviae attributa sunt certa territoria Rutheniae occidentales: Czernigoviam, Novogardiam Severiae, etc. Ordo Livonicus post bellum annorum 1501 – 1503 ab Ioanne III subactus est ad tributum pro urbe Tarbato. Tempore regiminis Ioannis III statutae sunt relationes diplomaticas Moscoviae cum curia papali, Imperio Germanico, Hungaria, Moldavia, Turcia, Irania, Crimaea, etc.; auctoritas ducatus illius incrementum cepit.
In Russia, ab Ioanne III ducta, potestas monarchae increvit. Systema institutorum gubernationis centralis natum est. Corpus iuris, ipso vulgo Sudebnik nominatur, compositus est anno 1497.
Ioannes III vocatus est "magnus dux totius Rutheniae (Russiae)" et in certis documentis nominatus est tzar, i.e. rex.
Antecessor: Basilius II Caecus |
Magnus dux Moscoviae et totius Rutheniae 1462–1505 |
Successor: Basilius III |