Empedocles
E Vicipaedia
Empedocles (Graece Ἐμπεδοκλῆς), philosophus graecus, natus anno a.Chr.n. 84. circiter et 400., mortuus anno 24. circiter et 400. Notionem de elementis primam et antiquissimam divulgavit, et a nonnullis inventor studii artis rhetoricae fuisse habetur.
[recensere] Vita
Empedocles Acragantinus nobili genere natus, qui medicus orator sacerdos poeta eximia laude et auctoritate afficiebatur, Therone tyranno mortuo discordia in illa civitate orta dux eorum factus est, qui summam rerum ad populum deferre vellent. Qua de causa a populo regnare iussus recusavisse dicitur, quem Aristoteles virum liberum et ab omni regno alienum fuisse scripsit. Postea exul in Italia peregrinatus Thuriis consedit.
Empedocles Heraclito multo indulgentior et humanior fuisse traditur, quem tamen tam superbum etiam et insolentem fuisse ferunt, ut se deum esse adfirmaret.
Est quaedam fabula eum mortem sibi conscivisse, cum in Aetnam montem igniferum impiger desiliret, ut se deum esse demonstraret. Et ille erat finis Empedoclis.
[recensere] Opera et praecepta
Empedoclis opera versu heroico composita, quae De rerum natura et Piacula inscripta sunt, Diogene Laertio teste sex milium versuum fuerunt, quorum quadringenta et quinquaginta fragmenta extant.
Empedocles, cum veritatem mundi sentiri crederet, doctrinas Parmenidis maxima ex parte respuit. Parmenidi adsensus est materiam e nihilo formari et in nihilum abire non posse, sed materiam omnem e quattuor elementis omnium veterum consensu affirmatis (igne, aqua, terra, aere) consistere voluit. Etiam vis principales esse proposuit: philian vel amorem et neikon vel odium, quorum opere quattuor illa initia rerum cogi et divelli docuit, ut omnia identidem et animalia et inanima gignerentur.
In eo quidem imprimis laudandus esse videatur, quod e contraria sententia Heraclito Parmenidem reconciliavit. Doctrina eius per Aristotelem recepta tamquam antiquissimum philosophiae praeceptum per medium quod dicitur aevum totum placuit.
Philosophi ante Socratem |
---|
Schola Mileti : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes Pythagorei : Pythagoras · Alcmeo · Philolaus · Archytas · Timaeus Locrus Schola Efesi : Heraclitus — Schola Eleati : Xénophanes · Parmenides · Zeno · Melissus Pluralistici : Anaxagoras · Empedocles — Atomistici : Leucippus · Democritus Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphontes Diogenes Apolloniates |