Cumulus stellarum apertus
E Vicipaedia
Cumulus stellarum apertus grex stellarum vocatur qui plus quam circiter viginti usque ad nonnulla milia stellarum continet quae satis aequabiles sitae neque in medio confertae sunt. Tamen ab aliis stellis circumiectorum distinguendae sunt. (Greges magis conferti cumuli stellarum globosi vocantur.)
Cumuli stellarum e nubibus molecularibus orti sunt. Materie nubis contracta stellae aequales partae sunt quae vi gravitatis cohibentur. Quo artius stellae congregatae sunt, eo diutius cumulus manet, nam gravitate aliarum stellarum ac cumuli stellarum motione propria ea congregatio paulatim – id est intra deciens ac viciens miliens centena milia
( ad ) annorum – dissolvitur.
[recensere] Exempla
Noti atque iam nudis oculis videndi sunt cumuli stellarum aperti Pleiadae et Hyadae quorum uterque in constellatione Tauri situs est. Vix oculis nudis spectari potest Praesepe in Cancere sita.
Pleiadarum in parte interiore nonnullae nebulae gasorum sunt quae luce stellarum caerulearum splendent. Hyadarum stellae anno MCMXIII ad inventionem diagrammatis Hertzsprung-Russell maioris momenti erant, cum propter stellarum intervalla paene aequa luminositas ex earum magnitudine explorari posset.