Cumulus stellarum globosus
E Vicipaedia
Cumuli stellarum globosi cumuli stellarum earum vocantur quae gravitate coniunctae sint et ad medium cumulum multo confertiores versentur. Numerus stellarum sese a paucis milibus usque ad multa deciens centena milia pertinet. Cumuli stellarum globosi in sphaera quadam circum galaxiam sita inveniuntur quae halos vocatur.
Multi cumulorum eorum plus quam centiens centena milia annorum orti sunt, itaque inter veterrimas res universi sunt. Stellae eorum plus minusve aequa aetate sunt nec lineas spectralis elementorum graviorum monstrant. (Tales stellae metallis pauperes extremae populationis II stellae appellantur.) Stellae metallis deficientes veterrimae esse putantur, cum elementa graviora demum post primas supernovas explosas dissipata sint.
Via lactea, galaxias nostra, circiter 150 cumulos stellarum globosos continet qui medium galaxiae orbitis propriis revolvuntur. Per planitiem galacticam sine perturbatione ire solent. Densitas (seu frequentia) stellarum maior est quam in ceteris galaxiae regionibus: Sunt aliquot ducenti intra globum unius sla diametri. In cumuli centro ea densitas tam magna est, ut circiter deciens miliis annorum quoque duae stellae collidere solent. Stellis collisis multae moratores caeruleae qui dicuntur (Anglice: blue stragglers) gignuntur. Praeterea plures fontes radiorum roentgeniorum cumulo insunt qui systemata stellae neutronicae et gurgitis atri in vices revolventes esse existimantur. Inter stellas cumuli autem gasa vel pulveres vix inveniuntur. Nonnulli cumuli stellarum globosi etiam graviores gurgites atros in centro habere videntur. Cum collisiones galaxiarum etiam novos cumulos stellarum globosos gignant, galaxiae ellipticae (quae ex collisionibus istis orti putantur) cumulos stellarum globosos variae aetatis praebent.
[recensere] Exempla
NGC 5239 (Omega Centauri) et
NGC 104 (47 Tucanae) inter lucidissimos cumulos stellarum globosos numerantur.
M2 in Aquario situs est.
M3 in Canibus Venaticis situs est.
M4 in Scorpio invenitur.
M5 in Serpente situs est.