Yarenum
E Vicipaedia
Yarenum (aliquando Macva) districtum in Nauro est. (Lingua altera Yaren; Adiectivum Yarenensis).
Yarenum non proprie est caput Rei Publicae Nauri, quae non habet caput ob parvam mensuram. Sed summi magistratus in Yareno sedent. Nonnumquam Aivum caput Nauruensis esse dicitur, sed apud populum Yarenum maximi est, quamquam non est caput.
In Yareno sita sunt:
- Curia Nauruensis
- Institutiones administrativae (summi magistratus)
- Fons Macva, lacus
Dicitur Yarenum urbs sola Nauri nationis esse et incolas 5100 habere. Sed constat Yareni districtum ab incolis 1100 coli. Districta vicina Boe, Buada Menengumque sunt. Duo senatores in Curiam Nauruensem emittuntur, quae sita est in Yareno. Ad tempus nomina eorum Pres Ekwona et Kieren Keke sunt.