Wormatia
E Vicipaedia
Wormatia oppidum inter occasum et meridiem Germaniae ad Rhenum flumen situm, quod Theodisce Worms appellatur atque in numero vetustissimorum Germaniae oppidorum habetur, nomen hodiernum ab appellatione Celtica Borbetomagus sumpsit; quod quid valeat in ambiguo est.
Numerus incolarum anno MMV p.Chr.n. fuit octoginta unius fere milium.
Anno MCXXII p.Chr.n. Wormatiae concordatus factus est.