Ebooks, Audobooks and Classical Music from Liber Liber
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z





Web - Amazon

We provide Linux to the World


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Socrates - Vicipaedia

Socrates

E Vicipaedia

Socrates
Enlarge
Socrates

Socrates (Graece: Σωκράτης), philosophus Graecus, natus 469 a.C.n. prope Athenas, filius sculptoris et obstetricis, mortuus 399 a.C.n. Magister Platonis, philosophus Graecus.

Socrates, vir sapientissimus et doctissimus, vixit Athenis, ubi bonus civis, miles fortis, philosophus admirabilis, fuit omnium virtutum exemplar. Dicere solebat: "Se hoc unum scire, quod nihil sciret"; attamen iuvenes et viri libentissime eum audiebant et sequebantur. Ipse eos, familiariter alloquens, docebat quid sit verum, quid rectum, quid pulchrum. Idem integritate morum et sanctitate vitae quotidianae doctrinam suam confirmabat, sed apud Athenienses invidia saepius fuit comes virtutis. Sui Socratem inimici maledictis infamaverunt, et populus, natura suspicax et credulus, philosophum odio persecutus est. Socrates accusatus est ab Anyto et Melito impietatis adversus Deos patriae, et corruptelae iuventutis. Causam ipse suam ante tribunal egit virili oratione. Iudices eum interrogaverunt quam poenam existimaret se meruisse. "Hoc unum," respondit, "merui, ut mihi victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur."

[recensere] Socrates capitis condemnatus

Iudices iratos non puduit capitis condemnare hominem innocentissimum. Audita sententia, unus e discipulis Socratem amplexus exclamavit: "Ergone iniuste morieris?"—"An tu," respondit, "iuste malles?" Eamdem animi magnitudinem ostendit exspectans mortem in carcere. Ibi dies triginta remansit priusquam biberet cicutam. Cum facile posset educi e custodia, fugere noluit. Hortantibus amicis ut se iniquae damnationi subtraheret, respondebat: "Patriae legibus esse parendum." Supremo vitae die, discipulos flentes consolabatur, et animos eorum erigebat, praecepta sapientiae revocando, sed nullus temperare potuit a lacrymis, ne servus quidem publicus, qui venenum ei attulit. Socrates mortiferum poculum impavidus hausit, exclamavitque: "Di, fortunate mihi hoc supremum iter." Deinde, lectulo iacens, quum crura et artus frigere sensit, conversus ad Critonem, discipulorum carissimum: "Debemus," inquit, "Aesculapio gallum; memento votum solvere." Nulla scripta Socrates reliquit, sed discipulos, quorum clarissimi memorantur Plato et Xenophon, ambo operibus suis nobiles: prior fuit Aristotelis magister, posterior non minus egregius dux exstitit, quam ingeniosus scriptor.

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura in Socrates habet.
Our "Network":

Project Gutenberg
https://gutenberg.classicistranieri.com

Encyclopaedia Britannica 1911
https://encyclopaediabritannica.classicistranieri.com

Librivox Audiobooks
https://librivox.classicistranieri.com

Linux Distributions
https://old.classicistranieri.com

Magnatune (MP3 Music)
https://magnatune.classicistranieri.com

Static Wikipedia (June 2008)
https://wikipedia.classicistranieri.com

Static Wikipedia (March 2008)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com/mar2008/

Static Wikipedia (2007)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com

Static Wikipedia (2006)
https://wikipedia2006.classicistranieri.com

Liber Liber
https://liberliber.classicistranieri.com

ZIM Files for Kiwix
https://zim.classicistranieri.com


Other Websites:

Bach - Goldberg Variations
https://www.goldbergvariations.org

Lazarillo de Tormes
https://www.lazarillodetormes.org

Madame Bovary
https://www.madamebovary.org

Il Fu Mattia Pascal
https://www.mattiapascal.it

The Voice in the Desert
https://www.thevoiceinthedesert.org

Confessione d'un amore fascista
https://www.amorefascista.it

Malinverno
https://www.malinverno.org

Debito formativo
https://www.debitoformativo.it

Adina Spire
https://www.adinaspire.com