Carlota Mexici Imperatrix
E Vicipaedia
Principissa Maria Carlota Amalia Augustina Victoria Clementina Leopoldina Saxoniae-Coburgi-Gothae coniux erat Imperatrix Mexicanorum sopnsamque Maximiliani Imperatoris. Nata est in Castello Laekense, prope Bruxellas anno 1840. Obiit anno 1927 Belgia.
Filia unica Leopoldi I Regis Belgarum et Principissae Ludovicae de Aureliano (filiae Ludovici Philippi I de Aureliano). In matrimonium ducta est a Maximiliano Habsburgi anno 1857, et facta est ducissa Langobardiae Venetiaeque.
Anno 1863 Maximilianus admissit Mexici coronam, quam ei factio conservatorum Mexicanorum obtulerunt. Regnum eorum, quod dicitur Secundum Imperium Mexicanum (1864 - 1867), breve fuit causa pugnae inter Liberales Conservatoresque Mexicanos. Cum Imperium cadebat, Carlota in Europam peregrinata est auxilium quaerens et cum nemo deprecationes eius audiret, amisit mentem. Maximilianus mortus est paucis post mensibus. Vidua et demens, senescuit conclusa in diversibus castellis (primum Miramaris, prope Tergestem et Belgia deinde). Obiit anno 1927 se adhuc putans Imperatricem.