Abundius episcopus
E Vicipaedia
Sanctus Abundius Italice Abbondio vocatur; XDXLIX anno Novi Comi episcopus factus est et fortasse CDLXVIII anno mortuus est.
Novi Comi patronus est et Augusti mensis die tricesimus unus celebratur.
Christiana religio per solum Abundium, CDXLIX anno episcopum creatum, in Novocomensis agri incolis diffusa est.
Abundius tum in pontificis legatis tantas primas partes egit, ut a Leone papa CDL anno ad Constantinopolitanam synodum missus est ad persuadendum Orientis clerum ut repudiaret monophysistica praecepta, quae confitentur solam Dei naturam in Christo. In synodo, Abundius usus est Graeco interprete, ergo manifestum est eum esse natione ac lingua Latinum (et non Thessalonicensem sicut antiqua Novocomensis memoria ferret), et adeptus est agnitionem atque extimationem apud potentiores Orientis episcopos, e quibus Theodoretus Cyrites, qui sequentibus theologicis disputationibus tantum capturus erat. Abundius, hac gentium auctoritate quoque fretus, in Novocomensi territorio evangelizandi operam amplificavit, cum uteretur fortasse singulari fultura, praeter oppidum, Insula Comacena, ubi per longa tempora habitabat. Verisimile est episcopi operam auxisse sacrorum aedes, circa quas baptizatis proveniebant coemeteri areae quae VI saeculo vertente amplius creturae erant. Sua morte, verisimiliter CDLXVIII anno, Abundius tumulo illatus est in Apostolorum basilica, quae post pauca decennia ex eo nomen acceptura erat, propter magnam popularem venerationem quae eius corpus colebat.