Tullus Hostilius
E Vicipaedia
Tullus Hostilius tertius fabulosus rex Romae ab 673 a.C.n. usque ad 641 a.C.n. erat.
Tullus Hostiius exemplar fabulosus Romuli est. Uterque inter pastores pariti sunt, bellum contra Fidenas Veiosque gesserunt, numerum civium creverunt, copias adparaverunt, et ex terra in tempestate evanuerunt. Ut Romulus Numaque partes Ramnium Titiumque agunt, sic, ut index tribuum quattuor patriarum Romae perficeret, Tullus legatus Lucerum et Ancus Marcius successor legatus plebium facti sunt.
Eventum insignitum, ut fabula est, regni sui exitium Albae erat. Oppidum quidem deletum est sed quando et ab quo incertum est. Ab Latinis nec Romanis, qui Alba patria eorum esse habuerunt, fortasse deletum est.
Tullus Hostilius ab Senatu electus est quod et Romanus erat et avus suus cum Romulo Remoque contra Sabinis oppugnaverat. Numo Pompilio mortuo, pax inter Romanos et agricolas Albae Longae extra Romam minuere videbatur. Uterque agros hortosque inter se excurrere coeperunt, furantes messis pecuaque inter se. Bello erumpto, Albani victi sunt et in civitatem Romanam adiuncti sunt. Alba Longa deleta est et Tullus in Caelio Albanos deduxit.
Tullus etiam bella felicia contra Sabinos, Fidenas, et Veios gessit. Haec bella memoriae fabulosae pristinarum propogationum finum Romanorum ultra moenia Romae sunt. Inter regnum suum etiam pugnatum inter Horatios Romanos et Curiatos Albanos accidit.
Ut fabula est Tullus tot bellos gessit ut deis servire neglegeret. Pestilentia Romanis superventa, Tullus Iovi oravit ut eos iuvaret. Iuppiter pro hoc Tullum de caelo percussit. Romani habuerunt haec omen esse ut novus rex placidus eligendus sit et Ancus Marcius electus est.
Reges Romae | |
Reges: Romulus | Numa Pompilius | Tullus Hostilius | Ancus Marcius | Lucius Tarquinius Priscus | Servius Tullius | Lucius Tarquinius Superbus |