Tib. Claudius Nero Caesar
E Vicipaedia
Tiberius Claudius Nero Caesar (16 Novembris 42 a.C.n.—16 Martii 37), imperator Romanus fuit ab 14 usque ad mortem.
Imperator secundus post Augustum erat. Filius Tiberii Claudii Neroni et Liviae erat, et ab Augusto ut heres suus adoptatus est. Tiberius et successores sui usque ad Neronem ergo cognati Iuliorum Claudiorumque erant.
Tiberius dignitatem suam accepit per matrem, quae erat Augusti uxor secunda. Sub auctoritate vitrici sui, Tiberius bella gessit in Germania et in Danubio. Secundum consilium familiae, in 12 a.C.n. ab Augusto nuntium mittere uxori primae Vipsaniae, filia Marci Vipsanii Agrippae, coactus est, et in matrimonium Juliam, filiam Augusti atque viduam ipsius Agrippae, ducere. Illud matrimonium cecidit, et Tiberius deinde a Roma ad Rhodos discessit.
Complures anni posthinc rediit, post mortes Gaii et Lucii, filii Juliae, et heres Augusti dictus est. Cum imperator factus est post mortem Augusti in 14, nomine Tiberio Caesare Augusto, Tiberius melancholicus mox invisus erat, et cum sororis filius suus Germanicus in 19 occulte in orienti mortuus est, Tiberius in suspicionem venit. Filius suus generis Drusus Claudius Nero minor persequitur excessus in 23.
[recensere] Pars posterior regni
Inter partem posteriorem regni sui Tiberius in insula Capri vixit. Roma ab Seiano, praefectus Praetoriani, imperabatur. Ut fama est Seianus veneno necavit Tiberius Drusus, solum filium Tiberii, in 23, et cum vidua Drusi Livillae adulteravit. Etiam Seianus metum hostibus publicis iniecit. Vidua Germanici, Agrippina maior, et filii sui Nero et Drusus, in exsilium ad insulas parvas pulsi sunt, ubi mortui sunt.
Ipse Seianus, re vera, Tiberium evertere coniuravit, sed Tiberius a glore Antonia Minor monitus est et Seianus et fautores sui adrepti sunt et in 31 securi percussi sunt.
Plurimis successoribus suis necatis, Tiberius sororis nepotem suumCaligulam et nepotem suum Tiberium Gemellum ad Caprum appellavit. Historicus Suetonius scripsit Tiberium suscepisse depravationes magnas in Capri, sed hae famae falsae sunt.
Tiberius magnus administrator fuit. In principato suo, Aerarium Publicum Romanum plenum erat et Imperium Romanum pacem habuit. Sed Tiberius non dedit Populo Romano ludos circenses, quod odium popularium ei causavit.
Tiberius 16 Martii in anno 37 mortuus est. Veri quam simillimus Tiberius mortuus est naturaliter, at ut fama est Caligula et custos suus Macro eum culcita suffocaverunt.. Cum Tiberius mortuus est, Populus Romanus, vexatus non habendo ludos in principato eius et crueltate quae Tiberius demonstravit contra omnes personnas et familiares seos, clamavit in Foro, ante corpus Principis, "Tiberius in Tiberim".
In testamento suo Tiberius imperium Caligulae et Tiberii Gemelli reliquit, sed Caligula imperatore, testamentum inritum denuntiavit et Gemellum necavit.
In Biblia Sacra, Tiberius nomine tantum semel attingitur, in evangelio Luci (quid adfirmat Ioannem Baptistam incipere praedicationem publicam suam inter quintum decimum annum regni Tiberii). Tamen, quod Iesus Christus inter regnum Tiberii praedicavit, multi loci Caesari (aut imperatori), sine amplia designatione, re vera ad Tiberium spectant.
Urbs Tiberias in litore occidente Maris Galilaeae pro Tiberio ab Herode Antipate nominata est.
Suetonii De Vita Caesarum |
---|
Vita Divi Iuli - Vita Divi Augusti - Vita Tiberi - Vita Gai - Vita Divi Claudi - Vita Neronis - Vita Galbae - Vita Othonis - Vita Vitellii - Vita Divi Vespasiani - Vita Titi - Vita Domitianus |