Sententia (Gnome)
E Vicipaedia
- Vide etiam sententia.
Gnome (ex lingua Graeca) sententia moralis est.
[recensere] Exempla sententiarum clararum
- Alea iacta est C. Iulius Caesar Rubiconem transveniens dixit. Suetonus (Divus Iulius) narrat: "Iacta alea est," inquit. atque ita traiecto exercitu, ...
- Aut Caesar, aut nihil.
- Aut viam inveniam, aut faciam!
- Audiatur et altera pars.
- Audaces fortuna iuvat.
- Bella gerant alii! Tu, felix Austria, nube!
- Caesar non supra grammaticos
- Carpe diem (Q. Horati Flacci Carmina 1,11,7ff.)
- Cave canem Inscriptio in Pompeiis
- Cave Danae dona ferentes (Publius Vergilius Maro - Aeneis)
- Ceterum censeo Carthaginem esse delendam Cato
- Cogito ergo sum (Renatus Cartesius, Principia Philosophiae, §7)
- Cum grano salis.
- De gustibus non est disputandum
- Deliriant isti Romani ex libris comicos Asterigis et Obeligis.
- Diem perdidi
- Divide et impera
- Docendo discimus Seneca, Luc. I,7,8)
- Dulce et decorum est pro patria mori (Q. Horati Flacci carminum liber tertius)
- Duo cum idem faciunt, non est idem
- Eritis sicut Deus, scientes bonum et malum (Biblia)
- Errare humanum est Cicero Philippica XII: Cuiusvis hominis est errare, nullius nisi insipientis in errore perseverare.
- Ex abundantia cordis os loquitur (Evangelium Secundum Matthaeum 12.34)
- Ex factis, non ex dictis amici pensandi. Titus Livius
- Ex nihilo nihil fit
- Excusatio non petita culpa manifesta
- Extra ecclesiam non est salus
- Extrema se tangunt
- Faber est quisque fortunae suae
- Festina lente!
- Fortes fortuna adiuvat P. Terenti Afri Phormio, actus I:Ergo istaec quom ita sunt, Antipho, tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.
- Gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo
- Habent sua fata libelli (Terentianus Maurus)
- Hanibal ad portas (Cicero)
- Hic Rhodus, hic salta!
- Homines dum docent, discunt Seneca minor
- Homo homini lupus est
- Homo sum, humani nihil a me alienum puto
- In dubio pro reo
- In vino veritas Ab Alkaio Graeco poeta. Plinius maior (Historia naturalis, XIV): vulgoque veritas iam attributa vino est. Erasmus Roterodamus, Adagiorum chiliade, 1.7.17: in vino veritas.
- Manus manum lavat Seneca minor, Apocolocyntosis divi Claudii: Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat: "Noli mihi invidere, mea res agitur: deinde tu si quid volueris, in vicem faciam; manus manum lavat."
- Margaritas ante porcos.
- Mater semper certa, pater incertus est
- Media in vita in morte sumus
- Mel in ore, fel in corde
- Memento mori!
- Mens sana in corpore sano Iuvenalis, Satura X,356, vide http://www.thelatinlibrary.com/juvenal/10.shtml
- Meum est propositum in taberna mori
- Militat omnis amans (Publius Ovidius Naso, Amores I,9,1)
- Mors certa - hora incerta
- Mundus vult decipi, ergo decipiatur
- Navigare necesse est
- Nolens volens
- Noli dentes equi inspicere donati (Hieronymus)
- Non nobis solum nati sumus (Cicero, De officiis 1,22)
- Non propter vitam vivendi perdere causas
- Non vitae sed scholae discimus
- Noscitur ex socio, qui non cognoscitur ex se
- Nulla poena sine lege
- Nunc est bibendum
- O tempora, o mores! Cicero dixit in oratione in L. Catilinam prima senatu habita: O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit.
- Omnia sunt inter amicos communia. Publius Terentius Afer
- Omnium rerum mors est extremum. Marcus Tullius Cicero
- Panem et circenses Ex D. Iuni Iuvenalis Satura libri X: Idem populus, si Nortia Tusco fabisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
- Patet omnibus veritas, nondum est occupata Seneca, Epistulae morales 33,11
- Piscem natare doces!
- Plenus venter non studet libenter.
- Primum vivere, deinde philosophari
- Principiis obsta!
- Proximus sum egomet mihi (Terentius)
- Qualis artifex pereo (Nero)
- Qui fodit foveam, indicit in eis. (Liber Ecclesiastes 10,8)
- Qui tacet consentire videtur
- Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes (Vergil: Aeneis)
- Quod ante pedes tuas est, non vides
- Quod deus perdere vult, dementat prius
- Quod erat demonstrandum
- Quod licet Iovi, non licet bovi
- Quod tua nihil refert, ne cures! (Titus Maccius Plautus)
- Quot homines tot sententiae
- Sunt pueri pueri, pueri puerilia tractant. (Paulus)
- Requiescat in pace (abbrev. RIP)
- Res severa verum gaudium Seneca, Epistulae morales 23.4
- Roma locuta, causa finita
- Scientia prodest (Marcus Tullius Cicero)
- Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus
- Semel scriptum, decies lectum
- Semper aliquid haeret
- Si tacuisses, philosophus mansisses (Boethius)
- Si vis pacem, para bellum!
- Sic transit gloria mundi
- Silent leges inter arma
- Sine ira et studio verbum Taciti est (Annales I): Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
- Summa extrema se tangent
- Summum ius summa iniuria
- Suum cuique
- Tempora mutantur, nos et mutamur in illis
- Tertium non datur
- Tu quoque, fili C. Iulius Caesar
- Ubi bene ibi patria
- Urbi et orbi
- Vae victis (Livius, Ab urbe condita) dixit Brennus
- Variatio delectat
- Veni, vidi, vici. Suetonius narrat verba C. Iulii Caesaris: Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum "veni : vidi : vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.
- Vita brevis, ars longa Hippocrates
- Volenti non fit iniuria
- Vox populi vox dei
[recensere] Vide etiam
- Sententia Q.Horatii Flacci, vide Quintus Horatius Flaccus
- Sententia Lucii Annaei Senecae, vide Lucius Annaeus Seneca
- Anti-sententia
[recensere] Nexus externi
Scriptura Latina |
---|
Fabulae | Scriptores | Sententiae |
Sententiae |
Sententiae |
Secta de Vicicollaboratione Linguae Latinae |