Otho de Bismarck
E Vicipaedia
Otho Eduardus Leopoldus de Bismarck (natus Kal.Apr., anno 1815., mortuus a.d.XIII Kal.Aug., anno 1898.) vir publicus Germanus fuit.
Qui postquam ad honorum certamina accessit, ea tam forti iniit animo, ut, etiamsi pleraque inter obstacula, tamen victoriam et in domesticis et in externis rebus saepissime obtineret. Quae nobilis hic vir molitus est, ut Napoleo tertius eius nominis imperator Gallorum in insidias induceretur bellumque Prussico regno inconsiderate indiceret, ea ab omnibus rerum gestarum scriptoribus perfectissimum opus artis ad legatorum munera spectantis aestimantur. Post bellum inter Gallos Prussosque gestum ac fere omnes Germaniae res publicas in unum Imperium coagmentatas, arbiter quodammodo Europaeorum populorum Bismarck factus est, qui nihil intemptatum reliquit, ut eorum concordiam foveret vel saltem firmaret.
Quae tamen prudenter Bismarck apparaverat, ut exitiale novi belli periculum amoveretur, ea mutata sunt a Gulielmo altero eius nominis imperatore Germanico: ita ut bellum per totum orbem terrarum gestum prius sit concitatum, quo factum est, ut Europaeorum opes, cultus civilis, mores necessario prolabi inciperent.
[recensere] Legenda
- Michael Howard, "The Franco-Prussian War", Londinium, 1960.
- Alanus Palmer, "Bismarck".