Liber
E Vicipaedia
Liber, libri, m.
Liber est:
- Interior pars corticis arbusculae, quae papyrus vocatur. E libro facta folia sunt, quibus facile inscribi poterat.
- Folium perlongum e libro factum
- Volumen huius folii = liber
Antiquis temporibus folia manu scripta forma voluminum in capsis aut armariis conservabantur. Ut legi possent, volumina duabus manibus evolvebantur, ut imago in sarcophago quodam exsculpta demonstrat.
http://www.unc.edu/courses/art111/celtic/catalogue/manuscripts/9_6_codex_amiatinus.GIF
In pluteis armarii varii codices sunt. Vir in scamno sedens penna atramento tincta scribit. Ante armarium utensilia scribendi delineandique sunt: stilus, circinus, atramentarium aliaque.
Codex (caudex)
- Truncus arboris es aut massa ligni. (codicillus)
- Summa tabellarum cera illitarum formam codicis praebebat et codex nominabatur.
- Folia chartarum eodem modo colligata codex nominabantur, liber crassus et magni ponderis a lectore recitatum propria many scribebant. Sic orationes Ciceronis et alia opera in scriptorio Attici, amici eius, multiplicati et postea magno pretio divulgati sunt. Etiam in monasteriis prioris Medii Aevi textus describebantur et sic in posterum conservati sunt. Ultimis temporibus Imperii Romani, aetate iam Christiana, textus foliis in forma codicum]] colligatis manu inscribebantur, ut in scriptorio hoc patris cuiusdam ecclesiastici videmus.
Magnae copiae librorum in bibliothecis conservantur.
Liber notissimus mundi Biblia est, qui de creatione Terrae et de incipio vitae narrat.