Hyginus
E Vicipaedia
Hyginus Hyginus Ignotus–CXL–CXLII |
||
---|---|---|
Decessor: Sanctus Telesphorus |
Papa: CXXXVI |
Successor: Sanctus Pius I |
Index paparum |
Sanctus Hyginus nonus papa in indice paparum est.
Papa fuit ab anno CXXXVI usque ad CXL-CXLII. Athenis in antiqua Graecia natus est et disciplinae philosophicae ibi studuit.Pater ipse fuit philosophus. Quae doctrina utilissima fuit in pugnando contra primos gnosticos,Cerdonem Valentinumque, qui apparuerunt illo tempore Romae ad annum CXL. Hyginus autem coactus est eorum insidiis ad exludendos eos a communitate christiana. Ferunt quidam eum sacerdotes constituere,et instituere gradus cursus honorum Ecclesiae, sed non est pro certo.
Tradunt etiam Hyginum instituere in baptismo patrinos qui infantem in christiana vita adiuvent. Statuit omnes ecclesias consecratas fore. Ferunt auctores quidam martyrium eum passum esse, Marco Aurelio imperante, sed non stant memoriae huius martyrii.
Dies feriae est 11 Iulii.
[recensere] Nexus externi
Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica si possis. |