Gaius Licoppe
E Vicipaedia
Gaius Licoppius.
Gaius Licoppe, medicus radiologus Belga, instituit primum ab anno 1983 "Seminaria Latinitatis vivae" in urbe maritima Vestendae Belgarum,et nunc "Symposia Latina" moderatur. Edit etiam ab anno 1984 Bruxellis commentarios latinos quibus titulus Melissa et quorum compositrix est Francisca Deraedt. Indefessus fautor est renascentiae linguae latinae. Eodem anno 1984 in urbe Bruxellarum ab eo condita est Domus Latina ad quam solent latinizantes tam Americani quam Belgae adire ad usum latinae linguae exercendum iucunde et hilariter.
In honorem Gai Licoppe, Alanus Divutius Bruxellensis pepigit hoc carmen:
AD GAIUM LICOPPE, LATINITATIS VIVAE DEFENSOREM ET PROPAGATOREM. Ars longa est, dicunt medici, sed vita brevis lux, sic via longa quoque est usque ad Latium redivivum : tu medicus bene scis teque ars perlonga iuvabit, iampridem linguam qui sanes semisepultam, nec via longa tibi gravis, indefesse viator, qui multos homines, multas urbesque latino ore loquens nosti, prae te vexilla latina gestans pacifice per terras undique sparsas. Tuque gregis nostri, patrone et optime ductor, perge diu nobis constanti mente favere atque animo forti Latii defendere linguam, ne misere pereat quondam regina triumphans. Perge etiam calamo docto varioque docere lectores, carpens passim nova mella Melissae. Sic eris usque quod es, fortis, bonus atque fidelis, fundator solidus, constructor et aedificator, omnibus attentus, semper quoque firmus amicus, ni nimis est, etiam cum te pituita molestat !