Ervin Rommel
E Vicipaedia
Ervin Ioannes Eugenius Rommel (Johannes Erwin Eugen Rommel, natus die 15 Novembris 1891, mortuus die 14 Octobris 1944) exercitus imperator Germanicus erat.
In Bello Orbis Terrarum I et Bello Orbis Terrarum II pugnabat. In bello primo mundano in Tirolo Meridionali in Italianos ut praefectus vicarius vel ad litteram ut "locum tenens" pugnabat. In bello altero mundano ut imperator militum legiones Germanicas in Britannos Americanosque in Africa septentrionali duxit.
Propter magnam auctoritatem eius in rebus militaribus Rommel cognomine vulpes desertorum sive Germanice Wüstenfuchs appellabatur. Expeditione Germanorum Africana initio felici Ervinus Rommel dux denique a campestri marescalco Britanno Bernardo Montgomery victus est ad oppidum vulgo El Alamain.
Postquam 20 Iulii 1944 plures legati militares Adolfum Hitler necare conati sunt, etiam Ervinus Rommel apud factionem Hitlerianam in dubio erat et duo legati militares summi imperii Germanice Oberkommando der Wehrmacht veniebant et eum ad suicidium coegerunt.
Filius Ervini Rommel Manfredus Rommel sodalis CDU magister civium Stuttgarti erat.