Eduardus V Angliae Rex
E Vicipaedia
Eduardus V (4 Novembris 1470 - 1483) anno 1483 patre Eduardo IV mortuo paucas hebdomades Angliae rex fuit. Eduardo adolescente regeret avunculus Ricardus, qui autem iam Iunio mense usurpavit thronum et postea Ricardus III regebat. Eduardus V una cum fratre Ricardo suo custoditus in Londinii Turri et ibi iam aestate 1483 anni necatus.
Plerique homines existimant heredem throni Angliae verum necatum esse iussu Ricardi III ad thronum usurpandum, voces autem quoque sunt, inter quas est P. Kendall, putantes principes esse necatos iussu Henrici Tudoris post proelium prope oppidum Bosworth nomine actum ascendentis thronum Anglicum nomine Henrici VII utente. Henrico VII rege iterum iterumque homines quidem apparuerunt dicentes se esse Eduardi IV filios et sic habere maximam throni Anglici postulationem, sed illa dicta non simul probari potuerunt.
Antecessor: Eduardus IV |
Angliae Rex 1483 |
Successor: Ricardus III |
Dominus Hiberniae 1483 |