Boson
E Vicipaedia
Particulae minimae integros turbines (anglice spin) habentes bosona (boson, -onis n.) vocantur de nomine ilustrissimi physici ex India orti Satyendra Nath Bose (1894-1974). Praeclarissima inter bosona sunt photona gravitonaque, quoniam vim electromagneticam et gravitationis transmittant. Photon turbinem uni aequalem habet et a Maxwell aequationibus describitur. Graviton autem turbinem duobus aequalem habet et a theoria relativitatis generalis, quae Einstein aequationem continet, describitur.