Asteroides
E Vicipaedia
Asteroides (-ae m) est corpus caeleste parvum solidumque quod circum astrum errat (syn. planetoides). Asteroidae reliquae disci protoplanetarii esse putantur quae inter natum ordinis solaris non in planetas incorporatae sunt. Nonnulli asteroidae etiam satellites habent. Magna pars horum corporum caelestium in cingulo asteroidarum principali sunt et orbitas ellipticas inter illas planetarum Martis et Iovis habent.
Index |
[recensere] Definitio
Appellatio asteroidae ab astronomo Guilhelmus Herschel ficta est quia asteroidae primum inventi similes stellis visi sunt (illo tempore planetae noti speciem disci habebant). Definitio exacta asteroidae adhuc incerta est. Nomen planetulae (parvus planeta) potius ad corpora maiora sicut Plutonem pertinet. Sunt qui putent nomen asteroidae non esse nomen aptum totis planetoidis.
Modus asteroidas in classes describendi est secundum magnitudinem eorum. Is modus dinoscit corpora maiora quam quingenta metra asteroidae, illa menora meteoroidae. Haec distinctio firma est quod asteroidae satis magnitudinis habent ut post introitum in atmosphaeram Terrae superstites sint. Meteoroidae minores autem iam in altis in gasa et ignem dissolvuntur. Maiores asteroidae etiam planetoidae appellantur.
Ergo licet appellare asteroidas tota corpora caelestia solida ordinis solaris maiora quam meteoroidas et minora quam planetas vel plaanetulas, quae ex lapide vel ex metallis consistunt. Unio Astronomica Internationalis (UAI) autem nomen asteroidae non iam scit, sed illos parva systematis solaris copora nominat.
[recensere] Ordo solaris
Multa horum corporum in ordine solari nostro iam inventa sunt. Nonis Sext. 2004 orbitae 85.117 asteroidarum satis exacte noscuntur ut illae numerum publicum habeant. Ex eis 11.559 etiam nomen publicum habent. Numerus asteroidarum aliquot decies centena milia esse aestimatur.
Asteroides maximus est 1 Ceres, quae diametrum inter 900 et 1000 km habet quaeque in numero planetularum habetur. Alii magni asteroidae 2 Pallas et 4 Vesta sunt; uterque diametrum circiter 500 km habet.
[recensere] Nonnulli asteroidae noti
- (1 Ceres quae nunc in numero planetularum habetur)
- 2 Pallas
- 3 Iuno
- 4 Vesta
- 5 Astraea
- 6 Hebe
- 7 Iris
- 8 Flora
- 9 Metis
- 10 Hygiea
- 71 Niobe
- 433 Eros
- 1221 Amor
- 2101 Adonis
- 69230 Hermes
Vide etiam Index Asteroidarum
[recensere] Descriptio classium
A proprietatibus orbitarum et spectris lucis solaris, quam reflectunt, asteroidae in varia genera dinoscuntur.
[recensere] Genera et familiae orbitales
A proprietatibus orbitarum asteroidae sunt divisi in genera et familias. Solent nominari a sodale illius generis primum invento. Genera manus laxae sunt, quandoquidem familiae strictiores sunt (eventus sunt dissolutionis calamitosae magni parentis asteroidalis).
[recensere] Genera secundum spectra prismatica
Anno 1975 Clar R. Chapman, David Morrison et Ben Zellner systemata secundum colores, repercutionem lucis et formam spectri prismatici creaverunt. Haec proprietates congruere cum compositione materiae superficiei asteroidae putantur. In principio solum tria genera asteroidum erant:
-
- Asteroides generis C: corpora carbonaria, 75% asteroidarum notorum
- Asteroides generis S: corpora silicaria, 17% asteroidarum notorum
- Asteroides generis M: corpora metallica, maior pars aliorum asteroidarum
Ex quo tempore varia genera ad hunc indicem addita sunt. Summa generum etiam nunc crescit quod magis magisque planetularum investigari possunt. Alia genera sunt:
-
- Asteroidae generis A
- Asteroidae generis B
- Asteroidae generis D
- Asteroidae generis E
- Asteroidae generis F
- Asteroidae generis G
- Asteroidae generis P
- Asteroidae generis Q
- Asteroidae generis R
- Asteroidae generis T
- Asteroidae generis V
Nota bene: summa asteroidarum notorum ad quoddam ex eorum generum spectralium pertinentorum non necessarie cum summa vera planetularum illius generis convenit quia quaedam genera facilius inveniri possunt.
In principio nomina generibus spectralibus ob asteroidarum compositionem coniectam assignata sunt:
-
- C - carbonarius
- S - silicarius
- M - metallicus
Ob eam rem magna confusio facta est. Genus spectralis asteroidae non necessarie quandam compositionem indicat. Asteroidae, quorum genus spectralis differt, probabiliter etiam ex materiis inaequalibus consistunt. Asteroidae autem ad idem genus pertinentes non eandem compositionem habere debent. Adhuc periti novum systema generum spectralium convenire non poterant. Itaque istud systema etiamnum valet.
[recensere] De inventione asteroidarum
Primus asteroides Kalendis Ianuariis 1801 a uranoscopo Italico Iosephus Piazzi casu inventus est: 1 Ceres. Annis posteris tres asteroidae: 2 Pallas (1802), 3 Iuno (1804) 4 Vestaque (1807). Post inventionem Vestae diu nulli planetoidae inventi sunt. Ob eam rem omnia corpora illius generis nota esse putabantur et maxima pars astronomorum desisterat de hac investigatione.
Astronomus autem Germanicus Carolus Ludovicus Hencke in investigatione perseveravit. Anno 1845 quintum asteroidam, 5 Astraeam, et duobus annis post etiam 6 Hebe repperit. Deinde alii uranoscopi se iunxerunt ad investigationem ut quotannis (praeter annum 1945 ob secundum bellum mundanum) saltem unus asteroides novus reperiretur.
a.d. XI Kal. Ian. 1891 Maximilianus Wolf primum planetulam rationibus photographicis utens invenit: 332 Brucia. Asteroidae in imaginibus photographicis diuturni temporis expositionis sub forma linearum apparent. Hic modus investigandi numerum inventionum planetoidarum per annum significanter auxit. Wolf ipse 248 asteroidas invenit. Uno saeculo post tamen solum pauca milia asteroidarum nota sunt, i. e. asteroidae identificati, numerati et nominati.
Ex anno 1998 maxima pars asteroidarum a systematibus automatariis repperti sunt. Greges illis systematibus utentes sunt e. g.:
-
- LINEAR ("Lincoln Near-Earth Asteroid Research")
- NEAT ("Near-Earth Asteroid Tracking")
- Spacewatch
- LONEOS ("Lowell Observatory Near-Earth Object Search")
- Catalina Sky Survey
- CINEOS ("Campo Imperatore Near-Earth Objects Survey")
- Japanese Spaceguard Association
- Asiago-DLR Asteroid Survey
LINEAR plus quam 40.500 asteroidarum (mense Maio 2004) invenit. Machina quaedam automataria 2701 asteroidas in vicinitate Terrae invenit, ex quibus plus quam 600 diametrum unius chiliometri habent.
Anno 2003 novum genus asteroidarum inventum est: asteroidae apoheles. Illi sunt quorum orbitae omnino intra orbitam Terrae sitae sunt.
[recensere] Vide etiam
Systema solare nostrum |
Sol planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
planetulae: Ceres | Pluto | Eris corpora alia: Luna | Asteroidae | Planetoidae zonae Kuiperi |
Vide etiam corpora astronomica atque systematis solaris indicem corporum redactum secundum radium vel massam. |