Ambiorix
E Vicipaedia
Ambiorix (qui quo anno natus mortuusque sit ignotum est) rex Eburonum nationis Gallicae erat, qui habitaverunt in Belgia. Vixit autem temporibus Caesaris, quocum bellum adeo gessit feliciter, ut anno a.Chr.n. 54. duas legiones superaret. Qui tamen hanc victoriam adeptus novem legionibus a Caesare missis devictus est. His quidem diebus signo eius Atuatucae Tungrorum posito memoria Ambiorigis maxima posterorum admiratione colitur.