Gothi
E Vicipaedia
Gothi sive Got(h)ones (gothice: ������ – Gutans) erat gens Germanica. Ut gens illa tunc interierit, tamen saeculo VIII magni momenti Europae erat.
Gothi [1] sive Gotones [2] bellis in Romanis gestis infamia ita aspergebantur ut etiam multis saeculis post Italiani res quas barbaras vel feroces esse putabant gothicas declararent. Ita fiebat ut Italianus Georgius Vasari aevi renascentis antiquitatis architecturam medii aevi gothicam scilicet architecturam declararet. Etiam litterae medii aevi gothicae appellabantur ut a litteris antiquis discernerentur.
Nunnullis aliis saeculis post Angli gothicas scilicet fabulas appellaverunt fabulas quae de rebus sinistris, arcanis, obscuris agebant.
Item nostra aetate musica gothica popularis genus musicae popae est, quae subobscurum habitum praebet. Etiam modus vivendi gothicus appellatur quo iuvenes subobscurum vel tristem habitum prae se ferunt.
Index |
[recensere] Historia Gothorum
Plinius Maior, Tacitus et ceteri Gothorum in scripturis suis mentionem fecerunt. Nunc fons cardinalis scientiarum de historia Gothorum sunt “Getica”, scripta a Iordano – historico Gothico, qui saeculo VI vivebat. (Scriptum summarium illius non salvi libri in magno opere Cassiodori est).
Terra, qua Gothi primo habitabant, in australi parte Sueciae hodiernae sita sit, nempe (Gothia sive Gothscandia insulaque Gotlandia). Deinde gens illa circiter ad saeculum I in hodiernam Poloniam borealem et porro migravit.
A. D. CCXXX regnum Gothorum est in Scythia (regione hodiernae Ucrainae) formata.
Saeculo III Gothi Romanas ex Daciam detruserunt. Illo tempore divisio Gothorum in Ostrogothas et Visigothas accidit.
Anno CCLXVII illa gens Germanica Imperium Romanum invasit (Eusebius scripsit: “Macedonia, Graecia, Pontus, Asia et aliae provinciae depopulantur per Gothos”). Anno CCLXIX Gothi sunt a copia imperatoris Romani prope Naissum victi et ad annum CCLXXI trans Danubium exacti.
Saeculo IV Gothi religionem Christianam accepere. Ulphilas, episcopus Gothorum, alphabetum Gothicum creavit et textus Bibliorum Gothice expressit.
Anno CCCLXXV regnum Gothorum in Scythia a Hunnis destructa est.
Anno CCCLXXVI Gothi denuo Danubium transierunt – in Moesia, Thracia eqs. sedes collocavere.
Anno CCCLXXVIII Gothi exercitum imperatoris Romani prope Hadrianopolem vicerunt.
Anno CDX Visigothi ab Alarico ducti Romam deleverunt.
Visigothi anno CDXII Galliam et anno CDXIV Hispaniam invasere.
Anno CDXVIII regnum Visigothorum in Aquitania (in parte occidentali Galliae meridionalis sita) condita est. Postquam Franci Visigothos ex Aquitania anno DVII detruserunt, medium regni illius in Hispaniam traductum est.
Anno CDXCIII Theodoricus, rex Ostrogothorum, regnum in Italia condidit. Quod regnum tempore belli, quod “Bellum Gothicum” nominatur et ab anno DXXXVI ad annum DLV durabat, a copiis imperatoris Iustiniani deletum est.
Anno DCCXI exercitum Araborum cepit regnum Visigothorum in Hispania.
Postremi Gothi circiter ad saeculum XVI in Crimaea habitabant.
[recensere] Vide etiam
- Lingua Gothica
- Index gentium antiquarum Germaniae
- Migrationes populorum et gentium
- Visigothi
- Ostrogothi
- Reges Visigothorum
- Archaeologia Europaea
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externi
- Hofmann. Lexicon Universale: Gothi
- Hofmann. Lexicon Universale: Gotthi
- Hofmann. Lexicon Universale: Gotthones
Categoriae: Historia | Gentes | Germania